Latin
v
Johannes Antonides van der Linden, De scriptis medicis libri duo v
Unproofread scanNot analysed yet
In illa Mulomedici sunt, &Accipitrarii, &id genus: qui lucrum ab ignobili opere, &ignavam gloriam quaerunt. Veteres, Absyrtus, Demetrius, Vegetius, Columella, pulchre eam nęc inutiliter sibi fecerunt: cum à propria experientia morbidis animantibus singularia remedia conferunt. Sed hanc partem mittamus non nunc au nobis adeundam. altera est vera Medicina: quae quadruplex: Empirica, Dogmatica, Methodica, Chemica. Empiricae genitrix necessitas, experientia nutrix. Audax illa, haec fallax. Ab utraque consilia temeraria. sed quae aegrotantibus facile desideratissima sanitatis promissione persuadentur; etiam ubi cum periculo tentantur: adeo blanda est sperandi pro se cuique libido. Horum quae succederent, ad Aesculapii olim tabulae suspendebantur: sacrae videlicet ejusmodi curationum Deo, &in rei memoriam. Experientiam casus genuit, usus educavit. Casu notarunt aegrorum, qui sine medicis erant, (Celsi verba cito) alios propter aviditatem primis diebus protinus cibum assumpsisse, alios propter fastidium abstinuisse, levatumque magis eorum morbum esse, qui abstinuerant. Itemque alios in ipsa febre aliquid edisse, alios paulo ante eam, allos post remißionem ejus. optime deinde iis ceßisse, qui post finem febris id fecerint. Eademque ratione alios inter principia protinus usos esse cibo pleniore, alios exiguo, gravioresque eos factos, qui se implerent. Igitur statim incipientibus morbis parciore victu aliis imperato, aliis cibatus horis, usus ex eventu docuit, quantum esset in diaeta situm. Sic ab sanguine acute febrientem sanavit natura istocipso per nares liberaliter profuso. Vsus deinde, ab Hippopotamo detrahendi modum edoctus, auxilii promtitudinem confirmavit. Fluentem alvum cotoneum forte stitit aut mespilum, probavit efficacissimus rerum omnium magister usus. Qui &ipse plurima rejecit, quae minus responderent.