# Deliciae veris 2.17.2

Johannes Bissel, Deliciae veris, Liber II., III.Iacobi Sannazarii, Neapolitani Poetae, Liber de Partu Virginis, auctori. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-bissel/deliciae-veris/2.17.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-bissel/deliciae-veris/2.17.2

Interdum cordique fuit, curaeque legenti,
Is, qui altum, a Partu Virgine, nomen habet,
Actius, asscito Sincerus stemmate notus:
Ingenio cuius nil, nisi Vita, nocet.
Heu, Superi facerent, ut vel Sincerior esses;
Vel Sannazari fama retenta foret!
Tutior in veteris latuisses vellere Gentis:
Quae, si non scripsit, Carmine digna dedit.
Tu tamen ex una meruisti Virgine, quantum
Nulla tibi Phyllis, nulla Neara dabit.
Illud opus meliore viro, meliore Parente
Dignius, Aonidum prodidit antra mihi.
Tempore ab hoc, monitore Deo, doctrice Maria,
Nil, nisi legitimum, nostra Thalia canit.
Ad Veneres alii citharam, et cava Barbita frangant:
Nostrum, hic si taceat, plus Monochordon aget.
Sed satis haec. Libet, hac sub Pinu sternere corpus:
Historiam et carmen, Pinea poma dabunt.
I, Zephyre; et frondes audacibus excute flabris;
Decidet ex illis Nux nova, Nupta Mala.

---

Johannes Bissel, Deliciae veris. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bis_1.xml.
