Latin · Elegiac couplet
Liber II., ELEGIA XVIII. Tres Unius Viri Uxores, ex una arbore pendentes., III. Pastoris Algoici Lycambea, in Improbas Nuptas, Satyra.
Johannes Bissel, Deliciae veris 2.18.3
Unproofread scanNot analysed yet
Perdidit exemplo geminas Dira unica Diras;
Non totum Mulier perdidit Una genus.
Tum, si nulla foret Mulier, scelus omne perisset;
Tunc, puto, tunc iterum saecula pura forent.
Nunc nos reliquiae, vel, si qua superfuit Igni,
Deterius quavis Lernide peste premunt.
Da veniam, quaecumque nihil, Matrona, mereris;
Sed puto, nasceris postmodo, si qua nihil.
Aspice de decies centenis Milibus unam!
Optima si fuerit, vix erit absque lue.
Si Paris afuerit, si Pergamos atque Mycenae;
Si neque Phyllis erit, si neque Colchis anus:
Si neque Thessalicas artes, neque noverit ollas;
Si neque vindictas, usta Corinthe, tuas;
Si Circem ignorat, Circaeaque pocula nescit:
Si nec erit Thais, nec populosa Lyce;
Denique, si neque sit, quod Messallina petulca,
Aut Faustina suis, aut Rosimunda, procis:
Fraudibus inveniet Mulier, quod peccet, et Astu.
Quamvis nata Colo, non erit absque Dolo.