# Deliciae veris 2.18.3

Johannes Bissel, Deliciae veris, Liber II., ELEGIA XVIII. Tres Unius Viri Uxores, ex una arbore pendentes., III. Pastoris Algoici Lycambea, in Improbas Nuptas, Satyra.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-bissel/deliciae-veris/2.18.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-bissel/deliciae-veris/2.18.3

Perdidit exemplo geminas Dira unica Diras;
Non totum Mulier perdidit Una genus.
Tum, si nulla foret Mulier, scelus omne perisset;
Tunc, puto, tunc iterum saecula pura forent.
Nunc nos reliquiae, vel, si qua superfuit Igni,
Deterius quavis Lernide peste premunt.
Da veniam, quaecumque nihil, Matrona, mereris;
Sed puto, nasceris postmodo, si qua nihil.
Aspice de decies centenis Milibus unam!
Optima si fuerit, vix erit absque lue.
Si Paris afuerit, si Pergamos atque Mycenae;
Si neque Phyllis erit, si neque Colchis anus:
Si neque Thessalicas artes, neque noverit ollas;
Si neque vindictas, usta Corinthe, tuas;
Si Circem ignorat, Circaeaque pocula nescit:
Si nec erit Thais, nec populosa Lyce;
Denique, si neque sit, quod Messallina petulca,
Aut Faustina suis, aut Rosimunda, procis:
Fraudibus inveniet Mulier, quod peccet, et Astu.
Quamvis nata Colo, non erit absque Dolo.

---

Johannes Bissel, Deliciae veris. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bis_1.xml.
