Latin · Elegiac couplet
Liber II., ELEGIA VIII. Historica., I. Tam Crucem, quam Sacra Cenotaphia, coli hoc die solere, et frequentari. Sed
Johannes Bissel, Deliciae veris 2.8.1
Unproofread scanNot analysed yet
Crux etiam hoc cantanda venit tibi Sole, Thalia!
Plebs colit hanc, Tumuli dum simulacra colit:
Atque aliqua, antiquae Mater pietatis amatrix,
Dum Natos circum structa sepulcra trahit,
Erudit ignaros, et; Qui cubat (inquit) in Antro,
In Cruce, praeterito vespere, Funus erat.
In Cruce Numen erat: magna, o, reverentia, magna
Et Christi debet, debet et esse Crucis.
Hoc vates moneo, teneram quod femina prolem;
Visite, turba, Antrum: visite, turba, Crucem.
Sed, Locus hic sacer est: stirps est sacra. Si quis adibis,
Tecta prius solito Crimina pande foro.
Post Inimicitias, Veneris deterge Mephitin:
Limina sunt casto casta terenda pede.