Latin · Elegiac couplet
Liber III., ELEGIA IV. Historica. Susanna in Horto., II.A versu 19. Daniel 13, 19 Cum autem egressae essent puellae; surrexerunt Duo
Johannes Bissel, Deliciae veris 3.04.2
Unproofread scanNot analysed yet
Hic lotura sedet: sed, ne male tuta sederet,
Omnia circum oculis, ne quis adesset, obit.
Nemo videbatur. Tantummodo frondis opacae
Sub tegete, et platano, parva sedebat avis.
Haec aestum et curas insueta dulciter hora
Decipiens, varium laeta trahebat epos.
Audit; et audita capitur; penitusque lavacris,
Si digito insideat, praeposuisset avem.
Avolat haec demum: fugientem, fronte supina
Atque oculis sequitur: nec revocare, datur.
Hoc ipsum incendit faciem. Sudore fluebant
Ora, superfuso digna refrigerio.
Marginis in summo vernabant caespite flores;
Hos plena in fascem colligit illa vola.
Fit cumulus, iustumque manus gravat aspergillum:
Hoc sparsura genas, si madefiat, erat.
Ergo immergit aquis: in aquis, dum pendula tingit
Germina, visa sibi est Ora videre Virum.
Mox plusquam Ora virum: quotiesque resederat unda
Sparsa, Duos cernit (sic dedit umbra) Senes.
Pro facinus! quae me Stygiis simulacra fatigant
Lusibus? Hinc atque hinc a Sene cingor (ait)
Insimul erigitur; retroque paventia flectit
Lumina. Prosiliunt, en, duo monstra, Senes.
Ut viso tremit agna lupo, vel cerva Leone,
Ut pavet accipitris stricta columba minis:
Sic Susanna animis, sic corpore fluctuat omni:
Pallet ad aspectos, ceu nova cera, Viros.
Illi infanda petunt; si spernat, acerba minantur:
Et, quae praeterea Musa pudorque vetant.