Latin · Elegiac couplet
Liber III., ELEGIA XV. Museum., II. Morus arbor, Museo imminens. Reguli aviculae cantilena.
Johannes Bissel, Deliciae veris 3.15.2
Unproofread scanNot analysed yet
Id praestat dilecta mihi Thisbeia Morus,
Quae thalami vitreas excubat ante fores.
Truncus in adversum valido duo bracchia ramo
Mittit; ut expassas orba virago manus.
Stat supra, densum foliis caput: unde virenti
(Ceu Maris obiectu) luce fenestra natat.
Nec satis est, quod et aspectu delectet opaco
Arbor, et ignotos temperet umbra dies:
Sunt et Aves. et avis (quaecumque est) hospita frondis,
Saepe suos nostra iudicat aure choros.
Vidi ego, cum lato nuper vagus iret in horto
Regulus, exiguo corpore maior avis:
Cum modo diffusas malos, modo suaveolentes
Fronde piros, spreto falleret hospitio:
Cum neque buxeti frutices, nec odora roseta,
Quae multo surgunt vimine, tecta darent;
In nostrum migrasse Nemus. Post omnia visa,
Sola fuit Mori gratior umbra meae.
Hic curvae innixus frondi, cum proximus ales,
Nescio quod tereret, sed sine laude, melos;
Dicere visus erat; Quid epos, furiosa volucris,
Perdis? habet cantu Regulus imperium.
Invideat quamvis, et non patiatur, aedon:
Si tamen audierit carmina nostra; feret.
Mox coeptum est carmen gracili moderamine metra
Mille fluunt, dociles gutture dante vias.
Quid referam? modo cassita est, modo dulcis acanthis
Visa mihi, et tota re philomela fuit.
Ipsa sibi volucris, iam non erat illa volucris,
Quae fuerat; tremula dum statione ruit.
Mox agili sudum prorumpit in aethera penna,
Ereptura Iovi, quas meruisset, opes.
Has ego Delicias taceam? Sed et ipsa supersunt
Astra: vel, ex astris munera missa mihi.
Sunt matutini rores, seroque pluentes
Vespere, quos caeli non gravis imber alit.
Immittunt radios (quos non specularia portant,
Non aer) medio fulgura missa die:
Aonidasque meas inter, pulcherrimus errat
Aliger; et docta temperat arte Deas.
Sed, satis haec! Lar, secessus penetralis amatos,
Pluribus in Lucem se vetat ipse trahi.