# Deliciae veris 3.22.2

Johannes Bissel, Deliciae veris, Liber III., ELEGIA XXII. Festum Sanctissimi Corporis Christi, descriptum in Morbo., II. Describitur Viarum, platearumque ornatus: et Supplicantium composita series. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-bissel/deliciae-veris/3.22.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-bissel/deliciae-veris/3.22.2

Qua via cumque patet, quaque altera, et altera ducit
Semita, seu dextra est, sive sinistra via;
Translatae ex agris, surgunt laeto ordine silvae;
Hospitaque, hic illic, compita fronde virent.
In media Nemus urbe vides: ferroque recisus,
Nunc hic radices advena Lucus agit.
Urbica diverso sparguntur marmora flore:
Atque, ubi flos non est, gramen et herba iacent.
Gramineo integitur pulvisque, lutumque virore:
In medio, credas, surgere Prata foro.
Adde, quod ornato domus omnis, et omnia cultu
Atria velantur, pensilibusque Sacris:
Quaque expanduntur Tyrio fulgentia suco
Stragula, et Assyria discolor arte tapes;
Magnificae pendent Arae: stant aurea signa:
Multaque Apellea ducta tabella manu.
Prospiciunt, timide aulaeis a fronte reductis,
Et pueri, et matrum relligiosa tribus.
Cetera pars urbis pulchro trahit ordine pompam:
Inceduntque suo vir, mulierque loco.
Ordine nil melius! Perit Ars, quam deficit Ordo.
Ordine ni fiant, vix valuere Preces.
Ante aciem, primaque volant in fronte tropaea;
Et vexilla, sua late animosa Cruce.
Centum hinc, atque alia in seriem centum, alta coruscant
Lumina, ceratis lumina ducta striis.
Tertia, formosae series indulta iuventae,
Aligerum educit, sub sua signa, gregem:
Et teneros ostentat Hylas, puerilia castra;
Hi pluma, et cultu versicolore placent:
Sed plus simplicitate placent. Arma omnibus, arma
Sunt sua, quae Dominae sint simulacra Necis.
Pars oneri par est: aliis aut corbula, flore
Farta, datur fessis: aut leve, Lilia, onus.
Hos superum, ex auro et gemmis, simulacra sequuntur,
Quaeque potest validos tensa gravare umeros.
Hic Superum (portate, viri! nam sarcina magna est)
Condita cum pretio lipsana prisca cubant.
Succedit tergo, cantorum exercitus omnis:
Cantorumque duces Orpheus atque Linus.
Divisere vices. Canit alter, et Occinit alter;
Saepe etiam misto pugnat uterque choro.
Turba Sacerdotum, ut gressu, sic proxima cantu,
Vocales late iactat in astra preces.
Consentitque Lino: quaeque Orphei coeperit alta
Musica, resperso terminat ipsa sono.

---

Johannes Bissel, Deliciae veris. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bis_1.xml.
