Latin
Liber III., ELEGIA VII. Historica. De Lite Duorum Coniugum, propter Pratum., lines 3.7.85-3.7.96
Johannes Bissel, Deliciae veris 3.7.85-96
Unproofread scanNot analysed yet
Femina dissensit (moriens quoque) Corpore toto
Mersa, tamen summa litigat Harpa manu.
Dicere non potuit, Detonsum Gramen. at illud
Dixerunt Digiti, qui coiere, Duo.
Forficis expressit, Tondentis vellera, formam.
O mulier, constans oris et Eumenidum!
Haec mihi, quae rettuli, pastor referebat, et; Harpa
(Dixit) erat coniux: Harpus ego ipse fui.
Discessi, dixique vale! Tamen ante rogavi,
Qua luerit poena Coniugis ossa suae?
Ille; Quid exspectas? inquit: Placamine nullo
Mors redimi digno tam Pretiosa potest.