# Deliciae veris 3.7.85-96

Johannes Bissel, Deliciae veris, Liber III., ELEGIA VII. Historica. De Lite Duorum Coniugum, propter Pratum., lines 3.7.85-3.7.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-bissel/deliciae-veris/3.7.85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-bissel/deliciae-veris/3.7.85

Femina dissensit (moriens quoque) Corpore toto
Mersa, tamen summa litigat Harpa manu.
Dicere non potuit, Detonsum Gramen. at illud
Dixerunt Digiti, qui coiere, Duo.
Forficis expressit, Tondentis vellera, formam.
O mulier, constans oris et Eumenidum!
Haec mihi, quae rettuli, pastor referebat, et; Harpa
(Dixit) erat coniux: Harpus ego ipse fui.
Discessi, dixique vale! Tamen ante rogavi,
Qua luerit poena Coniugis ossa suae?
Ille; Quid exspectas? inquit: Placamine nullo
Mors redimi digno tam Pretiosa potest.

---

Johannes Bissel, Deliciae veris. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bis_1.xml.
