# Deliciae veris front.1.1-2

Johannes Bissel, Deliciae veris, front.1.1 to front.1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-bissel/deliciae-veris/front.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-bissel/deliciae-veris/front.1.1

Reverendissimo Praesuli, NOBILISSIMO, AMPLISSIMOQUE DOMINO, Domino URBANO, AD MONTES ABBATI, Sacrae Caesareae Maiestati, Nec non, ILLUSTRISSIMIS, ATQUE REVERENDISSIMIS, ARCHIEPISCOPO SALISBURGENSI, EPISCOPO BAMBERGENSI, A Consiliis, etc. IOANNES BISSELIUS, e Societate Iesu, salutem dicit Nocte caliginosa, quamdiu cum obverso nobis Orbe, propter Antipodas, Sol absens occupatur (Reverendissime Praesul, Nobilissime Domine) tamdiu tristi silentio, quietaque desidia, cuncta terrarum obvolvuntur. Diceres, Nihil tunc publicum neque placere, neque allicere; ac certe non arridere: multorumque mortalium, priusquam diescat, odiosas querelas audias; Horizontem, et silvas, et Orientis editiores colles incusantium: quod eorum invidia, tamquam interiectis industrie obstaculis, Diei retardetur occursus, et Lucis iucunda facies differatur. At simul ac Ex Montibus alicunde, suspensarumque Alpium intervallis, vel tenuissimus desiderati Solis nitor emicuerit: tametsi neque Currum adventantem Phoebi, neque (quod fatua quondam Aegyptus credidit) rotarum ascendentium stridorem, percipiamus: cuncti tamen ad intuitus dulcissimi voluptatem arrigimur et animamur. Ad Solem, pro modulo pedeque suo (tamquam per Nomenclatorem ad salutationis officium citata) festinant Omnia. Videas tunc in pratis gramina, in agris Segetes, in stirpibus folia, cacumen attollere: Rorisque, matutino lucentes iubare guttulas, quibus plantas et germina Nox aspersit, ad Sidus diurnum converso capite vergere. Tunc, secundum saepes Violae, depressam foliorum humilitatem subrigunt. tunc in hortis heliotropia, narcissique, circulos suos ad Solarem gyrum advertunt. tunc, medios inter vepres, Rosa, simul calice convolutum florem, simul nodis inclusam odoris gratiam, aperit: et Oculo, quantocumque potest, Orbis oculum intuetur. tunc e lustris Venatorum praeda, ferae, prorumpunt: ex stabulis ad pastum pecora procedunt: ex alveis apiculae provolant: ex lectulis, operum et quaestus studiosi mortales deproperant: Omnes in Solis vultum occursusque intenti. Tunc etiam Ciconiae de tectorum fastigiis, non citius collum crotalumque in caelum, quam oculos in Orientis plagas erigunt: atque in Nemoribus, universum Avicularum genus, primo fulgore percussis nictibus, statim et ad ramos frondesque rostella acuunt; et verecundo cantus praeludio diem, tamquam sibi sacrum, initiant: Sole, avium excitatore, Avere iusso.

---

Johannes Bissel, Deliciae veris. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bis_1.xml.
