# Deliciae veris front.1.13-17

Johannes Bissel, Deliciae veris, front.1.13 to front.1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-bissel/deliciae-veris/front.1.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-bissel/deliciae-veris/front.1.13

Interrogo; Quid horum in Te, vel lividus etiam et inimicus oculus, agnoscere dedignetur? Quapropter mirari noli (Reverendissime) si ad Solis huius Ad Montani conspectum amabilem, meae Veris Deliciae (quae per turbulentorum temporum confusam noctem, sub Arcticorum siderum caliginoso imperio, intra Horatiani Novennii scrinia hucusque delituerunt) nunc tandem retectiore vultu prodeant. Noli irasci (nisi forte humanitati tuae, omnia ad se allectanti) si ad indulgentissimi Tui iubaris, ex Alpibus renidentem splendorem, acclinentur mea Gramina, surgant Herbae, prorumpant Violae, pandantur Rosae: si efflorescant Horti, virescant Prata, procrescant Pascua, Nemora frondeant, Segetesque ventilentur. Si mei, de lustris, Venatici Lepores atque Cervi prosiliant: si de vimineis speluncis Apiculae, de culminibus Ciconiae, de nidis atque frondibus Aviculae provolent; tuo benevolo Lumini sui carminis genium, aut certe pennae colorem approbaturae. Si denique Sol ipsa meus, a quo Delicias incohavi, sub Tui Solis aut Parelii papilione malit, quam sub tentorio suomet, habitare. Tuus (o Praesul Nobilissime) tuorumque ornamentorum decor, has omnes Vernae tempestatis illecebras, ad se magnetica Suada, quovis Orpheo vel Amphione potentius, pellexit ac pertraxit. Hic Urbano tuo Nomini, Rusticas meas Delicias iussit inscribere: hic cultissimis tuis aulaeis incultum et agreste Ver meum intexere: Hic sanctissimis Tuis postibus Floram meam (Christianam quidem nunc illam, et castigatissime pudicam, sed tamen ex sacra Profanaque mistam) mandavit, insculpere. Habes, quas nuncupandae tibi poeseos meae causas habuerim? quae tamen quemvis, non penitus ad Tua decora caecutientem Scriptorem, allicere potuissent. Ceterum illae aliae mihi causae nuncupandi strictiores, neque cum quovis communes. Tu enim, quantumvis me (ab Ad Montano tractu, tot fluviis montibusque divisum) non magis, quam Achillis armigerum, noveris; Societatem tamen Iesu, matrem meam unicam, non nosti tantum, sed etiam tenere complecteris universam: ut amoris illius intimaeque benevolentiae, iam non sterile Ver, et inter solos stans nudos flores; sed maturas quoque messes, et, fructu robustos Autumnos sperare, immo et exigere, posses. Nec Mihi erubesco, nec Tibi timeo; dum affectus tuos ac sensa, in hunc Ordinem minimum, profero: quem tu usque adeo confiteri non vereris ut adversum mordaces, ubicumque res poscit, amicissime intrepideque defendas.

---

Johannes Bissel, Deliciae veris. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bis_1.xml.
