Latin
front.1.18 to front.1.20
Johannes Bissel, Deliciae veris front.1.18-20
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ego producam hic tuos in Sanctum Ignatium nostrum affectus? quid Tuam, instituti nostri domibus Collegiisque, toties benevole prompteque locatam, quotiescumque necessitas ita tulit, operam? Quid Hospitalitatem? Quid commemorem dexterae tuae liberalissimae, magnum quidem in omnes, sed tamen in Nostros mirificum et excellens impendium? etiam hoc ipso, in quo haec scribo, Collegio, in beneficii tanti memoriam tot pedibus eunte, semperque ituro; quot inopiae vivis subsidiis sublevare illud es dignatus? Plurima consulto praetermitto, ne fecisse Panegyrim videar, qui Epistolam volui: cuius sub finem, Reverendissimae Tuae Amplitudini, narro. Divus Keiwinus, notissimus apud Hiberniae gentes Abbas, et eiusdem tecum (quod sciam) instituti: cum Verni ieiunii sanctimoniam, mortalium subductam oculis, Christi exemplo, montanis silvis, arborumque solitudinibus operiret: die quodam de mapalis sui fenestra dexteram, veteri precantium ritu supinatam, tamquam e Caelo beneficium aliquod petiturus, protendit. Advolavit ilico familiariter avis Merula, fetu gravida: sensimque non repugnantis manui, per securissimae quietis occasionem, incubans, primi Veris partum et Ova exclusit. nec ille manum, quoad eniteretur, retraxit. Huius insolentis prodigii fidem adhuc Silvestri Gyraldi aetate (cuius isthaec calamo posteritati commendata sunt) Templorum Sacellorumque imagines retinebant: quae numquam sine Merula Divum Keiwinum repraesentabant. Finge hic, immo Crede, Praesul Reverendissime, Te ad Montes illos tuos, Alpiumque recessus, Keiwinum esse redivivum. Certe quidem Abbas es, ut ille: et Abbas, ut ille, Benedictinus: cuius Dexteram semper Extensam, Precum ad Superos aeterna frequentia, depingit. En, Volat ad Te, Partus hic meus, utinam quidem teres atque rotundus! (quale Ovum) sed tamen profecto Vernus, et ieiunio Verno, iam ante Novennium, excludi; hoc autem demum anno, sub idem tempus, etiam excudi coeptus. Praebe ergo Manum illi Tuam, et Manum indulgentem; id est, patrocinii tutelaeque propitium fulcrum: quoad absolutiore pluma pennaque, per ceterorum quoque volare manus discat. Cum praesertim, in hoc Deliciarum Veris novicio Partu, etiam Merula sit (si legere digneris) sanctissimi Patris tui Benedicti symbolum: ex qua ille Ave, non maxima, Victorias maximas, triumphos incomparabiles, et Romanorum vexillis potiores Aquilas, Cupidinum domitor, reportavit.