Latin
front.1.9 to front.1.12
Johannes Bissel, Deliciae veris front.1.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Ille religiosae sanctimoniae tutor oculus tuus, et integritatis monasticae pervigil custos, Legum inculcatio, verbis exemplisque in Tuorum animos, de mentis Tuae calore influens; unde ascetarum corda, tamquam vivis subiectis ignibus, inflammentur et effervescant: quid loquitur aliud, nisi, Te Solem esse, sibimet ipsi quidem eminenti, ceteris autem insiticio quodam ardore, aestuantem? Tuus ille, divini cultus amor, quem intra coenobii tui saepta sacraque, tamquam in Tuopte Caelo, conceptum natumque, etiam foras et ad exteros exportas: dum templa parochiasque, tuo iuri ac tutelae permissas, tamquam minorum gentium sphaeras percurris, donec in orbem et ad Tuos labor recurrat: dum (sicubi tuum astrum abesse cogitur) stellas vicarias, nec tamen nisi probatissimae lucis, substituis: quid aliud manifeste clamat, quam, te Solem esse, ceterorum Siderum in medio collocatum? per temet ipsum, planetasque Tuos, Communi bono libenter excurrere, neque tamen exerrare? denique Caelum tuum, concinno Sacrorum concentu, gloriam Dei, non sine Euangelica facundia, enarrare? Illa praeterea erga tuos Oeconomiae domestica dexteritas, in exteros egentiores animosa liberalitas, in omnes sereni vultus, amabili cum maturitate, suavitas: possuntne sic celare tot luces tuas; ut non, plusquam metaphorica Solis aut Parelii appellatione, humanissimum Urbani nomen ad gentes circumferant? cuius, E Montibus, non minor in Rei publicae commoda beneficae liberalitatis indulgentia promanat; quam e silvis colliumque iugis matutini Sideris, ad spargendum diem, hilaris publicaque benevolentia procedit. Satis lucidis, ut arbitror, argumentis, facere fidem debui (etiam Tibi, qui radios Tuos ignorare mavis) Te, cum aliis viris excellentibus, Solem esse, vel profecto Parelium: Ad Montes comminus, E Montibus eminus emicantem. Quod nominis Solaris magnificum decus, in litem vocare, neque Sacrosancta Veritas, omnis hyperboles et palpi iurata hostis, audeat: quippe, quae vix inferiora reperiat in Urbano nostro meritorum Lumina; quam in Simone illo, Oniae filio, Sacerdote magno, per Siracidem numeraverit. Ecclesiasticus (=Iesus Sirach) L, 1 +5-7 (shortened) Qui in vita sua (inquit) suffulsit Domum, et in diebus suis corroboravit Templum: qui adeptus est gloriam in Conversatione gentis. Quasi Stella matutina, in medio nebulae: et quasi Sol refulgens, sic ille effulsit in Templo Dei. .