Latin
1.10.4 to 1.10.6
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.10.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim huius ordinis ille summus, qui, quae non tam sibi, (etsi ipse maxime maximis bonis perfruitur) quam populis suis ex usu esse viderit, constituat, refragante nemine, quemadmodum neque patres liberos consulant, quae in re familiari iubeant, cuius sit prima et summa unius auctoritas in civitate, quae maiestas nominatur. Regem innui animadverteritis, sive principem, ut post remp. Romanam hoc nomen usurpari caepit unde ipsa politice est regia disciplina, ut dicetur postea. Neque igitur sine causa regum consiliarii, politici sunt, quos olim, florentibus passim inEuropa, plurimis rebusp. Persae oculos regum, alii regum amicos nominabant. Sic et senatores in civitatibus, et si quos in consilium adhibent. Nam et in his et illis regium aliquid esse par est: ut aliquid Dei in ipsis regibus. Quid enim a multis iam saeculis pervulgatius, quid rectius, quam regi tribuere nomen gubernatoris omnium? Cura enim et meritis rex quilibet Deum repraesentat, ut qui sibi parentibus populis pro Deo esse debeat, ut sospitator perpetuus, nec aliud nisi benevolentiam populorum et sempiternam gloriam lucrifaciens: neque non tamen maximi in terris agonum conditor, neque comparandi cum Olympico, amplissima iis praemia persolvet, qui spatium praeclare decurrerint. Sed quid de viro bono dicemus, qui sordes e pectore eluerit, qui virtute prestet et prudentia, qui rerum humanarum rationes perspexerit, qui civitatum omnium morbos et medicinam calleat, et privatam ipse tamen vitam colat? Hic politicus audire non desiderabit. Nec enim iactator aut ambitiosus est, nec in negotiis malit esse, quam in otio. Erit tamen ille, aut ab eo non longe aberit: nec denegabit operam suam patriae, cui se natum noverit, et prodesse volet. Quod si poscatur ad remp. sedulo suum munus obibit, cumque bono publico, nec multo post praeclare cum aliis, ubi maior rerum usus accesserit. Habebitur igitur ille a nobis: quando auriga est, et qui currum suum regit, et alienum regit, et qui quemcumque regat: item gubernator, et qui suam et qui alienam navem gubernat, et qui quamvis aliam curae fideique suae creditam gubernet. Accedit huc Socrates, quem multa quidem cum ratione, non tamen absque haesitatione sententiam suam exponentem inducit Xenophon: Aiebat enim non eos esse reges, nec magistratus, qui sceptra gererent, nec, qui essent a quibusque designati, neque qui sorte ducti, neque qui dominatum vi invasissent, neque qui occupassent dolo, sed, qui scirent praeesse rei publicae.