Latin
1.11.4 to 1.11.5
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.11.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Consceleratorum enim quisque se fugit, et pro merito suo se excruciat, nedum ipsis inter se ulla in re sincere punctum temporis conveniat. Nec bonis et malis sit tuta societas: hos quidem illi meliores frustra et fieri optant, et facere laborent, hi illos perditos velint, perdantque quod in ipsis est. Quid igitur magis ordine fiat? quid rectius, quam ut et ipsi cives semper sint in officio, et omni optima ratione ad virtutem informentur civium filii? quanto magis vero (dicam enim iterum, quod ante fuit dictum aliquoties, et dicetur in hac tractatione saepius, nec debet cui fastidium parere, nec potest, nisi cui molestiam virtus adferat, et publicum bonum odio sit) qui certo onus administrationis rerum aliquando in se sibi cum hereditate debitum, suscipiet, aut de capessenda rep. apud se aliquid constituit, huius primae disciplinae eget? cum praesertim his curae esse debeat, ut civitas civesque cumulentur omni genere bonorum.