Latin
1.12.4 to 1.12.5
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.12.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Negligit autem et ille, qui licet eius intima investigando scrutetur et cognoscat, non perinde tamen animum et mores e eius praeceptis et secundum ea informat. Non enim hic agitur de scientiae opibus parandis, sed de adipiscenda virtute. Actio enim in hoc genere finis, non cognitio: nec alia actio, quam quae cum vera dignitate coniuncta sit, et solida laudem mereatur, cum omnia ex decretis sapientiae gesta tendant ad salutem civium et reip. Tamen in iis cognoscendis porro, nec leve et longo tempore studium est ponendum, ut omnia deinceps minore negotio, et meliore exitu gerantur. Sed illud peracre et incredibile ponut plures, quos non industrios solum, sed igneis ingeniis esse fatearis, scopo proposito, quem vir bonus non probet, et politice minime constituat, nec tam in vera et salutaria praecepta vitae, quam in artes Autolyci, quibus vel prestantes viros et vera laude florentes per invidiam et calumniam subvertant, vel prima sibi, si diis placet, bona, puta, honores, divitias, opes, potentiam concilient. Equidem referre arbitror, haec recte doceri et decantari ad iuventutem. Forte enim occupent animos, neque dum imbutos sinistris opinionibus, neque a consideratione veri aversos exemplis pessimis licet splendidis. Nam qui e portu salutis in altos fluctus longo vite tempore avecti fuerint; nec ad Cynosuram suspicere, nec ad sideritin oculos deflectere dignentur. Haec dicta sibi principes civitatis putent, ad quos referuntur cumprimis: immo et ad omnes, qui caetus hominum frequentare et colere, et quaecumque negotia attingere, in animo habeant, aut sibi oblatum iri, suspicari possint. Hoc fuisse causae dixerim, cur Socrates, ut est apud Xenophontem, auctor fuerit familiaribus, ne statim ad disceptandum et dicendum, et ad tractanda negotia, ad machinas fabricandas, studium omne converterent: sed ante, quam illorum quidquam aggrederentur, eos modestiam et reliquam virtutem sibi comparare oportere, sentiret.