# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.15.2.4-6

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 1.15.2.4 to 1.15.2.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.15.2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.15.2.4

quae servare et regnum et regem possit: quin hinc eiusdem vis sive virtus magis perspicitur, quando ea repudiata, nec salvus esse rex potest, et huius vitio totis provinciis ingruit calamitas. Fieri quoque experimur, ut quae indoles institutione acuatur, nihilo evadat melior: sic ex una parte quis eruditus sit, neglectus ex altera, et ipsa meliore: quia quo quis evadat perspicacior, hoc fiat nequior et deterior, nisi cum cultu ingenii semper officii studium coniungat. Abit enim a prudentia ad astutiam, nec ullam virtutem respicit, ad fraudem converso animioculo. Qui eo modo factus educatusue sit; is numquam re ipsa rex erit, aut moderator aequus civitatis. Quocirca satius erat aliquando, non educari, quam perverse, aut solum ex altera parte educari, et tantum praeceptorum civilium copia imbui, quae sunt instar ancipitis gladii: quo latronem recte confodias, eum scelerate stringas in sodalem. Sunt enim eiusmodi quaedam consilia, ita vel bona vel mala, quemadmodum iis utaris. Sic autem, sisit aliqua indolis bonitas, aboleatur, et convertatur in contrarium. Nec enim ita delectamur simplici integritate, ut acumine, et non a quivis animadversa perplexitate. Itaque versipelles apud animu, et nonnumquam intersuos triumphum agunt, si quem artibus istis supplantaverint. Verum depravatae educationis modos persequi non conabimur. In infinita namque re, ut sunt mala cuncta, frustra erimus. In uno autem omnium facillime aberratur et gravissime. Cum enim, quod ex iis quoque intelligi potest, quae multo ante diximus, falsus finis proponitur, tum mala consilia indagari et alia ex aliis eiusdem notae usurpari in omnibus ad illum finem spectantia, necesse est: ut si servulus in comoedia forte fallaciam in herum confin. xerit, dolos e dolis comminisci necesse habet, donec se in pistrinum praecipitet, aut si quis peregre profectus de via aberrarit in solitudine, ubi ex nemine possit quaerere semitam, et ille neque ventos consulere, neque astra decreverit, errare in perpetuum et perire, ipsum oportet, nisi desperatum iam casus aliquis in viam referat. Ita etiam qui sibi primum persuaserit, recte se omnia referre ad suam libidinem, numquam ille princeps tolerabilis, sed tyrannus futurus est, nec fortunis suorum, nec vitae parcet, cummodo quod sibi libitum fuerit, habeat et agat. Qui divitias spectarit initio, et in hoc consilio perseveret, utut variis artibus ingenium excolat, expilator erit potius aerarii, vel depeculator, quam reip. gubernator: inveniet, quamvis iniustas, occultas et varias augendi patrimonii vias, nec ullum fraudis genus intentatum relinquet.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
