# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.15.2.7-9

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 1.15.2.7 to 1.15.2.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.15.2.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.15.2.7

Forte non opus sit de iis dicere, qui nomine educantur, nec deducuntur tamen ad ipsum negotium, sive studium disciplinae regiae. Dantur autem principum filiis magistri, quod laudo, sed maius deinceps requiro, e quibus latine discant intelligere, etiam scribere et fari, quod fortassis unus et alter adipiscitur: in quo tamen nihil est per se disciplinae regiae: nec etiam per se aliae artes huc faciunt, nec scientiae, quaecumque sint, et quamvis subtiles, quibus laus ingenii absque hac civili disciplina comparatur. Fateor tamen, non solum illas huic nihil obstare, nisi quis se in eas totum solas demerserit, sed prodesse plurimum: id quo pacto quibusque de causis, docuit nos Plato, et ante eum Pythagoras: quin hic ipse, eiusque familiares exemplo fuerunt aliis, et nobis sint, si animum advertamus. Non sustinet igitur culpam educatio regia, quae aut nulla fuerit, aut prava, aut repudiata, quam tenere et religiose persequi oportuerat. Qui regum filii disciplina regia a teneris imbuti non fuerint; non omnes male gessere rem publicam. Si male, mirum non sit, cum aliud exspectari non potuerit: ut novum non sit submergi et perire, qui natandi nescius in rapidum et profundum flumen deciderit. Sin ille cum populis suis salvus sit, absque educatione et civili sua scientia; aut seminii heroum esse putabitur, aut usus optato in vicibus regiis gerendis senatu, aut praeter rationem servatus non nisi divino beneficio. Manet igitur nihilominus politicae sua dignitas: cui, si quid est salutis inter mortales uspiam, omnem semper ipsi acceptam ferre secundum Deum cogimur, ubi rem recte perpenderimus. Nec vero id in regnis solum et amplis imperiis, sed etiam in civitatibus. Cum enim plures in senatum leguntur, et plaerique, nobiles, opulenti, potentes; nec omnes sunt sine ingenio et litteris, nec quis omnium ignavus, stolidus, totus in luxu, palam iniustus: boni omnes audire volunt: unde officium non deserunt, aut non semper deserunt: plaerique in iis non solum videri, sed esse quoque boni viri student, sive veritatis gratia, ut ille Amphiaraus, sive ut famam tueantur, et locum suum: quod omnibus in menrem venit, et plaerisque cordi est. Videas in curia, qui usum rerum habeant: sunt, qui tempore comparent, quod ibi tuto fit, ubi minores spectant, quid geratur, maiores suumae reip. praesunt. Neque vero non etiam adsciscuntur in ordinem amplissimum ex bonis viris et prudentibus unus atque alter, etiam plures, ut si quaeque civitas non abundet, vix tamen ulla careat in universum bonis moderatoribus et politicis, quibus auscultare ceteri possent, et par erat.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
