# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.17.7-9

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 1.17.7 to 1.17.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.17.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.17.7

Quare sanus esse non videatur, qui dubitet, esse certam administrationem rerum sive politicen; aut alterum, eam doceri et disci, et posse et oportere. nec est, quod quis quam dixi institutionem in minutissimis eludat. In aliquibus pauxillum aut non admodum referre dabimus. Nam etiamsi pes in chorea lyrae non respondeat; iccirco nec amicus cum amico contendit, nec frater cum fratre dimicat, nec civitates inter se suscepris inimicitiis belligerantur. Nec ob tonum seditionem in rep. motam dixeris: nec inter coniuges nata odia ob subremen et stamen. Tamen nec lyram, nec dictionem, nec talem quis tractet, quin dicicerit. Utut autem damnifacturus nihil videatur; quis aliis ridiculo est, quam placere malit? quis reprehendi, quam laudari, in quantilla etiam re? unde tamen alicui videas notam aspergi, quam tota vita non elnat: quae si non vera infamia, non tamen nulla est vulgi opinione. At fere nemo non, sed imperitissimus quisque maxime, tantum sibi sumit, ut se rem familiarem bene administraturum, multoqueve adeo magis honores in partria praeclare gesturum speret. In illa autem fatebuntur omnes magnum esse operae pretium, in hoc ex ipsa re convincentur esse maximum. Quemadmodum enim publica calamitas unumquemque; premit: ita salus publica cuique saluti est. Quo enim quis domi otio fruitur, id haurit e pace publica: quas vitae domesticae concinnas rationes habemus, legibus et aequitati civitatis iure acceptas ferimus. Illud igitur, quod toties dictum fuit, agamus, ut discamus officium et exerceamus, nec on omnem rationem recte vivendi et consulendi patriae, in quibus omnis prudentia vertitur. Quorum alterutrum qui vetat fieri, aut faciendum non arbitratur, qui illi rei, ut certae disciplinae, omni studio mature incumbendum negat, aut sive auctoritate, sive falsis rationibus, ab ea animos iuventutis alienat, is quod potest, virrutis cursum in multis remoratur, et in aliquibus etiam sistit, et publicae salutip plurimum incommodat: si sciens faciat, se detestabili patriae parricidio obliget. Cum enim cuiusque artis disciplina artem ipsam tueatur et propaget, num dubites, quin idem abolitor artis sit, qui disciplinae? ut qui tenerae aetati in universum interdicat a litteris omnem liberalem doctrinam exterminet, et barbariem vitae rerumqueve dominam constituat. Velim, ut in hoc loco fui verbosior, ita quaestioni satisfecerim: quod factum putabo, silector, etiam in hoc morosior, mihi assentiatur. Namque et alii haec pridem intelligunt, alii obstinate persistunt in inscitia; quorum hos nemo forte permoverit, illi in re explorata, nec mea, nec cuiusquam opella egebant. Forte tamen, in quibus nonnihil occupatus fui, ea deinceps magis illustrabuntur. Haec enim ita cohaerent, ut superiora a sequentibus, et haec ab illis lucis aliquid accipiant. Non solum enim quae dicta sunt, et ad sequentia pertinent:

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
