# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.18.2

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, IOAN. CASELII …., CAP. XVIII. Qua ratione disciplina civilis comparetur, et primo, qua indole eius. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.18.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.18.2

Hic ille pusillus est, qui ridetur in Graeco versu, Minervae procus. Hinc Galenus tam non rationali ingenio multos esse queritur, ut scientias, quas profiteantur, explicare non valeant, nec sane intelligant. Quorum enim quis confusam notitiam habet, ex iis se ipsum expedire nequit, nedum illa dextre proponat alteri. Nec propterea in hac parte sum longior, ut quem a doctrinae studio deterream, sed quemque ingenii sui naturam explorare, et vires experiri iubeam. Si quis enim aliquid conetur, in quo valeat natura, quantillum etiam hoc sit, vel quo a natura alliciatur; habet, quod de consilio operaqueve sua bene speret. Imbecilliori tamen naturae subveniri posse non dubitabimus. Ceterum, praeter indolem ad virtutem civilem, tria videtur complecti naturae praestantia, memoriam, docilitatem, sollertiam, sive acumen, sive perspicacitatem. Neque nos hic removemus intelligentiam et iudicium, quae si non semper sunt in memoir, tamen a docili et perspicace abesse nequeunt. Quod quis enim non intelligit, nec iudicat, id discere existimari non potest, si de rebus agas: verba quis forte ediscat, et versus in morem psittaci. Quod item quis et facile et intime perspicit, id nisi et intelligat, et iudicet, perspciere non existimetur. De iis vero nunc breviter, nec plus, quam hic locus postulat.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
