Latin
1.19.4 to 1.19.6
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.19.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Talis fuit et saeculo ante hoc summi viri, Iulii Caesaris Scaligeri. Hic enim de se testatur ea, quam filio dictavit ad amicum epistola, homo verus, et inanis gloriae contemptor, utpote verae, quoque te verteres, abundans, ut diurnis expeditis negotiis, vesperi ad sexaginta versus (de tot alteris asseverat filius) saepe commentatus fuerit, quos post cenam, alia negotia vespertina, somnum, alia negotia matutina, postridie et pransus, ut concepisset vesperi, ad verbum sine ulla haesitatione scribi iusserit; quod vero amplius est, decem et septem Aeschyli versus, semel tantum lectos, summa fide memoriter ilico reddiderit; cuius tot, vel pauciores, versus lectos subito intelligere, non imperito Graeci sermonis arduum est. Sed nos, ut ceteris mediocribus, sic mediocri memoria contenti erimus: qua qui destituatur, ei ad omne genus doctrinae aditus interclusus est: cui eiusdem aliquid vel minimum suppetit, eam colere necesse habet, ut proficiat in litteris. Causam initio explicavimus, cui suffragantur poetae, qui matrem Musarum nominant, Mnemosynen: Memoriam interpretatus fuit Ennius. Ante vero quam tantum bonum, vel tanti boni semina exarescant, in tenera dum aetate exercenda est memoria: at in quibus? nec enim in quibuscumque. Spurca enimdetestabimur, inanes nugas et vulgaria quaeque relinquemus, quae ignorare, vel si noris, oblivisci, quam meminisse, satius sit. Nihil est poematis elegantius, et versus propter numeros facilius inhaerent; nihil iis, delectu habito, ad vitam utilius. Hoc innuit Aeschines, cum profert Hesiodi versus in Demosthenem. Eam ob causam, inquit, sententias veterum pueri ediscimus, ut viri iis utamur. Sed exiguus earum usus sit in recitatione: nec illae parum ad dicendi facultatem conferunt, sive sensa animi, sive dictionem spectes: tertius est uberior et verior, ut de recta vitae ratione quottidie nos moneant, et consiliis ad quascumque vitae partes instruant. Hunc potissimum usum plaerique hodie nesciunt. Hoc erat potissimum, cur olim Homerum ante omnes discerent: verum de hoc inferius iterum. Contulerit plurimum historias ediscere, sed et de his iterum. Quod si qui de arte memoriae quaerant, quod facient non tam natura obliviosi, quam consuetudine desides, non investigabo, cuiusmodi eam Simonides, ut aiunt, sive quis alius, primus invenerit: etiam dubito, audiendine sint, qui nobis eius informationem pollicentur: vereor enim, ne inaniis nos expleant. Nec nego tamen esse: quod dicatur, quod in usus hosce depromatur. Ad rem facit, quod diximus esse exercendam in optimis: subicio et hoc necessarium, ordine primum paucula et facilia discat puer, nec accumulet alia aliis ante, quam superiora bene meminerit, repetat initio saepe, et tantisper, dum in mente radices egerint.