# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.19.7-8

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 1.19.7 to 1.19.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.19.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.19.7

Futurum est, ut memoria multis sapientiae praeceptis abundet, et multa plura capere quasi desideret, et retinere possit. Tertium, simul ad alias omnes dotes animi pertinet, ut corporis voluptatibus renunties, et totum te temperantiae imperio subicias. Ab hac enim quo quis longius declinabit, hoc animi bonorum adipiscetur minus. Vita autem luxu perdita, nec consilio, nec sapientiae, nec saluti relinquit locum. Sed dicam, ut hic obsit: nam qui in amoribus sunt, unum meminerunt, ceterorum obliti omnium, solas quippe delicias habent suas in thesauris memoriae. Ita, qui in vino semper sunt, et eorum mens semper in vino natat. Sobrius sit et continens, qui in litteris esse velit. Minus studio sapientiae cum intemperante vita commercii est, quam fulloniae cum carbonaria. Cur enim hoc tam utile et necessarium decretum, quod veritasne pro virtute, an vir. tus pro veritate promulgarit, aliquis dubitet; (quin divina sapientia utrique hoc modo consultum voluit) cur id non occinam iuventuti saepius? Addendum et de rerum memoria aliquid. Qui sententiis, quas dixi, res contineri censeat, non aberret omnino: nec eas res nunc intelligimus, de quarum etiam veritate saepe ambigitur: nec res intelligo oratorum, quae ipsorum argumenta sunt, quibus persuadent auditoribus quod volunt: sed doctrinas sive sententias, quae nos de conditione rerum humanarum erudiunt, nec non animos ad officia, et consilia magnopere informant. Talium memoria ut exercenda, et simul quo pacto in ipso studio sapientiae cum fructu versandum sit, suo loco docetur aptius. Haec enim rerum memoria, ipsa illarum paene cognitio, aut cum ea coniuncta, alia adminicula, novam exercitationem, ac suum legitimumqueve ordinem postulat.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
