# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.2.4-5

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 1.2.4 to 1.2.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.2.4

quod consilium et orationem in promptu habet, in quoscumque ille homines, in quaecumque negotia incidat. Verum hic leviter admodum adumbratus politicus, in senatum non veniet: sin ausit; statim se dabit turpiter, quando ad primam gravem deliberationem obmutescet. Hic ipse tamen, nisi se curiose aliis rebus ingerat, politus nobis sit, utpote vitae cultui non ineptus: nec eos iniuria laude sua afficiemus. Quin expediat iuventuti, simul et morum probitati studere et vitae elegantiae: quarum haec absque illa nullum diem consistere posse videatur. Nec eius studii exigua praemia proposita in communi vita hominum existimemeus.d Morum namque venustate non solum favor populi, sed et regum benevolentia facile conciliatur. Non tantum enim virtus, qua tamen nihil illustrius, in universa vita mortalium, sed etiam virtutis aliqua species sive imago, nulli affinis enormi vitio, animos hominum et mirifice afficit, et magnopere sibi devincit. Quare et bene merentur de rep. qui tenerae aetatis mores eleganter formant, inque eorum animis, quasi quaedam prima virtutis semina iaciunt: et laudabilitet ipsi faciunt, qui mores suos a pueris diligenter expoliunt, atque animum ad veriorem virtutem praeparant, sive etiam eam comparant. Ut enim de insulsis ingeniis nihil admodum, ita de elegantibus plurimum sane nobis pollicemur: atque eam spem ipsa industria confirmat, sine qua magni aliquid nulla in re efficitur. Res autem ipsa facilis est, et iucanda semper initio: corroborata aetate, et neglecta, sane quam difficilis: et ut innui modo, ad virtutem aditus: quando non minus probitati studetur, quam elegantiae: nec a falso initia eximiarum virtutum dixerimus, cum interdum etiam earumdem testimonia et argumenta sint.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
