Latin
1.22.1 to 1.22.3
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.22.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
NAturam sequitur exercitatio, sive potius natura desiderat exercitationem. Nam quis ignorat absque hac in nullo genere habitum acquiri, ac ne quidem in arte quamvis facili et vili? Ab exercitatione et artis et virtutis initium est: in eadem utramque semper verti cernimus. Exercet se in fidibus tiro, nec minus id agit artifex; ille, ut discat, hic, tum ne quid amittat artis, quod omissione fiat, tum ut sese ipse in arte perficiat et superet. Ad hunc modum qui iustas actiones colit iustus evadit, ut ab iniuste factis abhorreat, iusta apud animum agitet, iusta cupide designet, et iusta denique faciat, non minus facile, quam, quo velit, pedibus eat. Ab hac insta faciendi consuetudine neque Aristides declinavit, quod prae omnibus summa animi contentione, ut quis iudicaret, se in hac exerceret: quod multi arduum putarent, hoc ipsi nihil erat facilius: difficillimum fuisset secus facere, quin potius mortem oppetivisset, quam iniuste ageret, quod alii item viri boni fecerunt et faciunt. Eadem ratio est in temperantia et ceteris virtutibus. Nec tamen vis exercitationis ullibi magis apparet, quam in prudentia. Rectis namque consiliis paratur, iisdem custoditur, iisdem augetur, perficitur, quanta in quemque potest cadere. Multiplex enim ingeniorum differentia est, quemadmodum et corporum. Namque et in puero vires, et in sene esse dicuntur, sed secus, quam in iuvene et in viro. Pueri prudentia non est, quae neque in adolescentem cadit; viros et senes prudentes dicimus: sed quorum est prudentia, in aliis obscurior est, in aliis illustrior, prout natura praestantior, vel usus maior, et hic in negotiis gravioribus. Fit exercitatio consuetudine agendi. Haec enim proprie in iis est, quae agimus: sed hic nobis obstantia, et cum re pugnantia prius consideremus. Omittere enim oportet, quae rei adversantur, quod natis factisqueve ad virtutem facilius: quas natura alicubi neglexit, iis plus in hoc opereae ponendum et transeundum potius ad contrarium extremum, ut ad medium, id est, ad ipsam virtutem, aut proxime ipsam veniamus. Magno erat animo, sed prorsus iracundo Achilles, quem Phoenix et Chiron de omnibus docuerint, ut de praestantia et fide utriusque sentire liceat. Praedicatur autem Achillis erga educatores pietas: dicto audiens esse voluerit: nec acres tamen irae impetus correxit: aut non potuerit, aut ad ingenium rediit. Sunt enim in natura interdum vitiorum fibrae, quae evelli nequeant: aliae non nisi perpetuo studio, longo tempore: