# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.23.4-5

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 1.23.4 to 1.23.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.23.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.23.4

Nec erat ingenium Alcibiadis forte virtuti natum, quamvis acre, animus vero perversus, quiduis potius spectans, quam virtutem et sapientiam, qui ita quoque ad philosophum accessit, ut canis ad Nilum, prorsus ut mutli omnibus saeculis. Cum enim vident reconditiores litteras nec honores polliceri, nec opes, ne quidem illis delibatis, ilico se in pedes, et in alia castra transeunt, non semper suo bono, saepe etiam malo publico. Sic Alcibiades cum stulte et superbe abie cisset disciplinam Socratis, se indies factus deterior, et ipse periit, et patriae exitio fuit. Doctrinam igitur in pretio habeamus, et magistros virtutis, nobisque persuadeamus, quamdiu recte agere velimus, quod velle semper et debemus, et prae nobis ferimus, debere unumquemque, et ipsas meditari animo rationes recte vivendi, et monumenta sapientum legere, et non solum audire sapientiores, in quos incidimus: sed nec amici monitus et verba aspernari. Venit enim aliuqid etiam servo in mentem, quod iuver et rectum sit, ut est in veteri versu Graeco. Ita utrumque assequemur, ut in tanta cura vivendi rarius aberremus, et fiamus humaniores, quando neminem ex probis etiam hominibus despicimus. Initio autem virtutis cultori non tanta doctrinae copia, sed praeceptis opus est, nec ita multis, et brevibus, ad quae nos exerceamus: ea fere eiumodi sunt, ut omnes partes viniversae vitae regant. Quare et eorum sententiam late patere existimandum est, in qua investiganda, temporis et operae deinceps quod satis sit, recte ponitur. NOSCE TE IPSUM. divinitus proditum nec quid concisius. in eo explicando cum sapientes laboraverint, non nihil tamen relictum fuit minoribus, quod investigarent: sic de ceteris.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
