# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.24.7-8

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 1.24.7 to 1.24.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.24.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.24.7

Tales furiae altero ab hinc saeculo imperium quoque commoverant, sed suo et miserae plebeculae, quam in fraudem nequiter induxerant, maximo malo et exitio denique. Ac nostra aetate in littore Baltico ad Varnum simile exemplum vidimus. Ei generi obviam eundum est, non solum exsortis, ne grassentur, sed omnino ne exoriantur. Non orientur autem, ubi nostra sententia, pro qua nunc loquimur, valebit. Audias tamen, qui nihilominus pro tam in epta absurdque opinione pugnent. Aiunt enim inter doctos homines reperiri, qui in vita communi nihil intelligant, nedum aliquid auxilii rebus communibus adferant. Facile autem deprehendi illorum error potest. Aut enim illud est aliud doctorum genus, qui nobiliorem disciplinam, caelestiqueve quam humanae vitae accommodatiorem, secuti sint, nostram iudicio non coluerint, cui se natos esse non senserint; aut sunt doctorum larvae, quas illi stulte admodum ob arrogantiam et impudentiam in pretio habent. Verum eos nihil morati, quod unum superest, doctrinae vias indicabimus.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
