# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.25.2

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, IOAN. CASELII …., CAP. XXV. Quomodo ea comparetur, et primo quid ad illam conferat opt. Poetarum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.25.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.25.2

In senatu autem regis quid Nestor? Ordinum, inquit, legum, rei familiaris conturbator est, quisquis seditionem movet. Ulysses item in legatione, qua ab Agamemnone et senatu Graecorum una cum Aiace ad Achillem fungebatur, hoc sibi non sumit ipse, ut obiurget aut doceat Achillem, sed Pelei ei orationem refert, qua filium discedentem a se de re necessaria, de moderatione animi videlicet, paterne admonet, docens, res magnas non geri in gravi perturbatione animi, sed in vita humanitate opus esse et benevolentia, atque hisce praeditos maxime coli et praedicari ab hominibus. Mi fili, inquit, Minerva et Iuno tibi vires suppeditabunt, si videatur: at tu aniani magnitudinem coerce. Etenim nihil praestantius est benevolentia: contentiones missas facere oportet, quibus videlicet nihil non inest mali: sic futurum est, ut non solum populus, sed etiam principes Graecorum te in oculis gerant. Dehinc Ulysses monet, ne praecepti paterni obliviscatur, ut facere visus fuerit, sed etiam nuc irasci desinat, et compescat iram, qua suum quoque ipsius animum cruciet. Ad Nestorem, Pelea, Ulyssem, accedit et Phoenix, qui ad eandem animi moderationem etiam ipse alumnum cohortatur, asserens ipsos etiam Deos precibus flecti et victimis: et ut plenius demonstret, quantum sit in ira mali, nova et erudita fabula de Ate et Litis orationem condit, quam hic explicare non alienum, sed longius foret. Exemplo indicare volui, ut ex incommodis, quae in poetis crebriora passim occurrunt, singulares etiam fructus capiamus. Rationem autem exponere poetas cum potissimo fructu legendi alterius est et maioris operae. Eam sapientissimi scriptores passim obiter ostenderunt: sed Plutarchus, quo libor id solum profitetur, praeclare: nec notae sunt ad poetas pulchriores et meliores, quam quae nobis huius generis sapientiam eruant, et diligenter declarent. Atque haec de poetica, sive haec philosophia est, quod videri possit, sive pro philosophia, quod facile damus ut verum.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
