Latin
1.26.1 to 1.26.3
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.26.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
HIstoria vero philosophiae partes magnifice gerit, nec accommodatior via est regum liberis, adeoque ipsis regibus ad omnem virtutem regia sive disciplinam civilem percipiedam, hodie praesertim, quando illi non attingunt Graecas litteras, contenti Latinis, quas certe plaerique degustant: nec ego principum alicui auctor sim, nisi id cupide velit ingeniosissimus aliquis, ut in alienis linguis tempus terat sive amittat, non facturus magnum operae pretium, ad arcem politicae properato opus esse intelliges, ad res domi et militiae gerendas: sed hominibus eruditis no minus una, quam altera opus est. Non cumulabo hic, quae ad historiae commendationem faciunt, quibus auditores ad illius lectionem accendi putem. Proinde neque dicam de voluptate, quam varietas et inexspectati rerum eventus in animis lectorum generant, sed quod ad nostrum negotium pertinet persequar, quemadmodum et quantopere nos historia civili prudentia erudiat. Relinquam et hoc, poetaene hic plus, an rerum gestarum scriptores valeant: unum dicam, nihil esse in rebus humanis, quin idem sit in historia, etsi plaeraque habent et poetae. Ex historia cognoscimus de pace, de bello, de otio, de seditione, de induciis, de foederibus, de pactorum violatione, de odio et benevolentia, de amicitiis et inimicitiis, de dolis et simplicitate, de calumniis et convitiis, de rectis senteniis et bene dictis, de barbarie et humantiate, de crudelitate et aequitate, denique de omnis generis bonis et malis, et iis rebus omnibus, bonorum scriptorum mirifica opera non solum vere et diserte, sed etiam eo iudicio et tali censura explicatis, ut qui non supine illa legat statim animadvertat, quae iniusta, turpia, et detestanda, quae iusta, honesta, et aemulanda sint: immo illa lecta et relecta et bona cura considerata relinquunt in animis aculeum, ut sceleratos et facinorosos exsecrati virtute praestantes et bene de aliis meritos admirati, cum detestemur scelera, tum ad virtutem accedamur, Hinc enim odium et fuga turipium, aemulatio acris maximarum virtutum nascitur, et iam ea animi aequitas, ut vicissitudine perpetua rerum humanarum deprehensa, praesentia mediocria non aspernemur, sed aequi boniqueve faciamus, ad divitiarum et potentiae immensitatem minus aspiremus, duris casibus non penitus frangamur, optima consilia, vel recta certe, capiamus, eeentum etiam in alteram partem intrepide exspectemus. Idcirco hostoria, quemadmodum, quod paene omnium saeculorum, et omnium gentium res gestas nostris oculis subicit, lux temporis, ita et magistra vitae dicta fuit: equidem et animi informatrix et mater consiliorum dici meretur.