# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.26.7-8

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 1.26.7 to 1.26.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.26.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.26.7

Tullius ad Quinctum fratrem. Cyrus ille, inquit, a Xenophonte non ad historiae fidem scriptus, sed ad effigiem iusti imperii, cuius summa gravitas ab illo philosopho cum singulari comitate coniuncta est: quos equidem libros non sine causa noster ille Africanus demanibus numquam deponere solebat. Nullum enim est praetermissum in iis officium diligentis et moder ati imperii: eaque si sic coluit ille, qui privatus futurus numquam fuit, quo nam modo retinenda sunt iis, quibus imperium datum est, ut redderent, et ab iis datum est legibus, ad quas revertendum est? Hactenus Cicero. Sed idem ille Xenophon cum res Graecas scripserit et expeditionem Graecorum in Asiam, magno nostro fructu utrosque commentarios legemus, quod diserte affirmat et multis verbis Dion Chrysostomus in libello de exercitatione dicendi, affirmans eos perutiles esse non solum oratori gregario, sed principi in rep. qui ut civili dignitate ornatus, seu ut loquitur, vit regius ad dicendum sit accessurus. De his nominatim dixisse satis sit, quorum similes sunt aliqui Latinorum, et in ceteris Livius, salustius, Tacitus. Qui in illis versatus sit, facile videbit, quid speret aut petat ex aliis, quid in aliis desideretur. Sunt enim, qui non satis digna relatu et memoria infarciant; qui praetereant, quibus explicatis maxime opus sit; qui non satis bona fide omnia explicent, vel propter inscitiam, vel propter imperitiam, vel propter aftectum; qui inquinate loquantur, qui perplexe scribant, qui nimis nude narrent omnia: ex quibus tamen succi aliquid accipiet non novitius, sed prudens lector. Non enim ob horridulam dictionem a legendo prorsus abstinebit, supervacanea removebit, omissa aliunde petet, perperam narrata aliunde corriget, quae nudis verbis exposita sunt, quibus consiliis agitata, et quae causae eventuum fuerint, non semper ille falso divinabit, scriptoris censurae pravitatem interdum corriget.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
