Latin
1.26.9 to 1.26.11
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.26.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Magni hoc esse ingenii fateor; sed regum filii magno ingenio sunt utplurimum a natura. Fieri quoque non nego, ut quantum ad hoc studium temporis requiritur, per occupationes publicas regibus non supersit. Hic alius auctor sit, ut qui dies aleae, et comessationibus, et alienis venationibus tribuuntur, conferantur in historiam, aut aliam utilem lectionem. Est aliud quod regum filios et reges ipsos hac in readiuvet: consuetudo unius et alterius docti hominis, nec obiter in hostiria versati, et vitae humanae bene itidem periti. In viris enim doctis habebimus, non qui quae legerit, meminerit solum, sed eorum quoque omnium usum cum intelligat, tum explicare discerte possit. Sic futurum etiam est, quod Graeco versu dicitur, ut reges sapiant e sapientum consuetudine. Id erat olim non rarum, et putabatur esse necessarium: neque nulli homines doctos in castris habebant secum, Alexander Macedo, etiam Pyrrhus, Scipio Africanus. Monebo, etsi neminem fere fugit, sed brevibus: ad lectionem historiae et locorum descriptione, et temporum distinctione, opus esse, ac propterea in illo studio non parum operae, in hoc aliquid ponendum: utroque hodie nihil facilius, quando et in hoc et in illo laborarunt ingenia. In tempore, die, aut mense, aut anno falli, iactura nihili est: qui, quidquid est hic scrupuli conetur id omne exprimere, forte in novum errorem inducat et interdum demergat profundius. Orbis autem terrae sic hodie pervestigatus et declatratus est, ut adolescens labore paruo, periculo nullo, domi desidens, regna populosque omnes facile peragret: nec vero, qui longo tempore, magno etiam sumptu et labore, et periculo, longinqua loc terra mariqueve adierit, tantum profecerit, quantum, qui annum unum alterumue geographiae impenderit. Largiar vero et affirmem, qui ingenio praeditus, ad hoc, nec iniucundum, studium, diligentiam adferat, paucis mensibus praestiturum plurimum.