# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.27.4-5

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 1.27.4 to 1.27.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.27.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.27.4

quod etiam censuit Themistius, eum qui id faciat, a sapientia longe digredi arbittatus. Accedit, quod quoquo te vertas, paucos admodum invenias, quibus divinum illud philosophi nomen competat. Tum autem videtur imminui, quando rerum naturalium indagatoribus tantum tribuitur, non, quia hae non sint partes philosophi, sed quia etiam aliae, ipsaequeve, partim subtiliores, partim ad vitae cultum graviores. Philosophus enim et naturam transcendit, et secreta rerum a sensibus remotissimarum penetrat, nec etiam relinquit hanc partem, quae ad vitam bene beatequeve degendam pertinet, politici propriam. Fieri autem non potest, ut hanc viam ingrediamur infeliciter. Etiamsi enim, quod perfectionis suive primum est non assequamur: tamen in secundis etiam consistere quis cum laude et cum fructu potest, tam suo, quam publico. Qui enim ipsam arcem sapientiae tenere nequeat, eum ex illius thesauris multa, vel quantum opus est, in usus quottidianos et sibi et aliis accipere, magnum videtur esse et beatum. Forte etiam quis nec absque causa contendat, si hic non sit in ipso illius fastigio constitutus, quod aut nemini aut paucis admodum contigerit, exclusum tamen ex augustissimo illius templo non videri. Dixi de Stagirita, ut alumnum fuum docuerit Iliada, non malorum, ut est in proverbio, sed bonorum. Nec vero non nisi poetam sive solos poetas in manibus habuisse sententiam: haud dubie et ex hominum memoria, tum recenti, et ex antiquitate deprompsit item multa, qui omnem historiam admirabili sua memoria comprehenderat et in numerato habebat singula. Solebat etiam cum hoc auditore suo in utramque partem de variis magnisque rebus disserere, et eum ad hoc studium prorsus assuefecerat. Contentione enim causarum sive rationum, quae in medium adferuntur, sive ipsum verum, sivevero consentaneum inveniat facile veritatis amans, idem modo toto animo ad recte agendum propendeat.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
