Latin
IOAN. CASELII …., CAP III. Multo minus hominem curiosum et loquacem.
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.3.1
Unproofread scanNot analysed yet
SAtis de hoc genere: transeamus ad alios. Multis enim etiam politici videntur alii, nihilo sane illis meliores, sed audaciores multo, quod in illis pudor, nec paullo nequiores. Temere enim sibi, forte ingenio freti, sed parum ad veritatem facto formatorve ad virtutem, de omnibus rebus in civitate sibi iudicium sumunt: de legibus, de magistratibus, de sacris, d profanis, de pace, de bello, de civium vita, moribus, negotiis: et confidenter quodcumque et quantumcumque, et quovis in loco, et apud quoscumque, reprehendunt, et censoria virgula notare non dubitant: nisi forte astute alia dissimulent, quod in eiusmodi moribus difficile tamen esle ipsum arbitrer. Hoc autem causae est, quod imperitis, aut non satis peritis, et omni fere populo multum videre, et prae ceteris sapere, ac honore denique, et tantum non primo civitatis gradu, digni existimantur. Quos tamen si propius contemplemur, curiosi potius sunt, quod vitium magnum similium gregem ducit secum, et loquaces, et malevoli, et maledici, et scurrae denique, sycophanris et seditiosis, pessimis mortalium proximi, quorum ingenium a vetere poeta in Trinumo sic depingitur: