# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.3.2

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, IOAN. CASELII …., CAP III. Multo minus hominem curiosum et loquacem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.3.2

Nihil est profecto stultius, neque stolidius,
Neque mendaciloquius, neque argutum magis,
Neque confidentiloquius, neque periurius,
Quam urbani assidui cives, quos scurr as vocant:
Atque egomet me adeo cum illis ibidem una traho,
Qui illorum verbis falsis acceptor fui:
Qui omnia se simulant scire, nec quicquam sciunt:
Quod quisque in animo habet, aut habiturus est, sciunt,
Idque quod in aurem rex reginae dixxerit,
Sciunt, quod Iuno fabulat a est cum Iove:
Quae neque futura, neque facta sunt, tamen ii sciunt:
Falsone an vero laudent, culpent quem velint,
Non floccifaciunt, dum illud, quod lubeat, sciant.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
