# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.30

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, IOAN. CASELII …., Nova et accurata loci Platonici interpretatio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.30

Fieri autem nullo modo potest, ut iidem sint, et supra modum divites, et viri boni: quos quidem homines vulgo numerant in divitibus. Nominant autem eos divites, qui inter paucos mortales bona, magna pecunia aestimata possident, quae etiam vir malus sibi comparaverit. Hoc vero siquidem ita se habet, non ipse equidem iis concedam, divitem revera beatum fueri, nisi idem et bonus vir sit. Fieri enim non potest, ut idem et eximie vir bonus, et eximie dives sit. Quis ita? dicat forte aliquis. Quia (respondeamus) primum comparatio bonorum, et iniuste et iuste facta, duplo amplior est altera, qua non nisi iuste fit: deinde sumptus, qui neque in res honestas, neque in turpes fiunt, honestis sumptibus et in res honestas factis, duplo minores sunt. Nnmquam igitur is, qui contra facit, quam illi, quos duplo plus coaceruant et duplo minus impendunt, ditior fieri possit. Eorum autem alter vir bonus est, alter non est vir bonus, eo saltem quod parcus est: atque hic interdum est omnibus modis malus, bonus autem, quod modo dictum fuit, numquam. Qui enim iuste et iniuste opes corradit, et neque iuste nque iniuste impendit, dives fit, quando parcus est: at alter omnibus modis malus, cum ut plurimum luxu perditus sit, prorsus pauper est. Qui vero sumptum facit inres honestas, et tantum iustis modis rem facit, ille haud facile divitiis possit excellere, neque ad extremam paupertatem redigi. Quare recta est haec nostra sententia: non esse bonos viros, qui immensas opes possident: cumque boni viri non sint, neque beati sunt. Cum his consentiunt hi versus euripidis: Nec non locus M. Tullii e secunda corneliana. Nam neque me divititae movent, quibus omnes Africanos, et Laelios multi venalitiarii, mercatoresque super arunt, neque vestis, auc caelatum aurum, et argentum, quo nostros veteres Marcellos, Maximosque multi eunuchie Syria, Aegyptoque vicerunt, neque vero movent me ornamenta ista villarum, quibus L. Paullum, et Mummium, qui rebus his urbem, Italiamque omnem referserunt, ab aliquo video perfacile Deliaco, aut Syropotuisse super ari.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
