# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.4.1

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, IOAN. CASELII …., CAP. IV. Nec versutum et callidum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.4.1

DIx imus de duplici genere, quos populus sive vulgus ipsum pro tantis viris suspiciat, et stulte colat: ingenio mediocri et usu aliquo rerum praediti, vel per se, vel verbo moniti, secus omnino sentiant. Meminerint enim, de magnis rebus haud esse iudicandum, non calculis, nedum strepitu multitudinis, ut est in Graeco tragici versu. Ceterum propius accedunt ad politicos, qui ubi res magnae et plenae periculi tractantur, sibi cavent, et tempori pulchre serviunt. Hoc autem et sapientes praecipiunt: flare adversus ventos vetant: polypi ingenium obtinere iubent: id ut interdum recte fit et cum prudentia, ita non raro improbe et cum astutia. Quid ni vero, si ex imminenti periculo elabi ne queas, an relucteris, ac non potius ne cessitati cedas? ita tamen, nihil ut designes contra dignitatem et boni viri officium. Nam si scelus aliquod cum conditione lucri aut salutis perpetrandum sit, aut aliquid coniunctum cum ipsa turpitudine com mittendum; quoduis potius ac vel vitae discrimen adeas, vel mortem obeas. Neque enim tum imitari polypum bono viro sit integrum. Sed hius loci illustrandi gratia exempla duo subiciam, ex poeta unum, ex historia alterum. Ulysses enim et Theramenes hoc nomine nobilitati sunt: illum poeta et varii ingenii et multiplicis consilii et facit et nominat: quod sibi in tot tantisque periculis omni vita facile caveret, consilio saevitiam crudelium, quorumque hostium insidias qverteret, ceterorum etiam benevolentiam sibi moribus compararet. Hic in regia Alcinoi apud Phaeaces, non solum cedit omnibus, sed et luxum non vituperat, et eiusmodi iucundam et optabilem vitae rationem laudibus in caelum effert. Nihil iucundius est, inquit, mea quidem sententia, quam si laetitia perfruatur universus populus: et convivae per aedes collocati ordine, divinum eiusmodi citharoedum audiant: ubi mensae pane carnibusque onustae sint, et puer haustum e crateribus vinum infundat cyathis: hoc equidem, inquit, existimarim longe esse pulcherrimum. Sed potius viri mollem et blanditiis conditam orationem audiamus.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
