Latin
1.4.2 to 1.4.4
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.4.2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Grata erat haec narratio, in alta pace, et omnium rerum copia, luxui deditis: nec tamen ita sentiebat, aut talem vitam sectabatur Ulysses, qui perpetuum certamen gereret cum rebus adversis, et semper ultro laborem subire, et pericula adire consuesset. Quid autem suo incommodo, vel malo, nec forte absque vitae periculo, cum hospitibus contenderet, in quorum potestate eslet, et quidem iis, apud quos se nihil profecturum praevideret? Frustra enim est, qui carpit aliorum a pueritia imbibitos mores, et pridem inveteratam consuetudinem vituperat: ac praeterquam quod operam ludit infensum sibi facit, quo benevolo uti poterat. Nequevero non etiam honeste laudatur aliquando convivium, etsi ne civilis quidem beatitudinis cardo in eiusmodi vita vertitur. Idem cum incidisset in Cyclopis manus; ibi tum et se et sociorum aliquos e immanis belluae faucibus eripuit, et ipsum pessima quaeque meritum gravi malo affecit, eiusque saevitiam graviter ultus fuit. Nec attinet cetera notissima depromere, de Lotophagis, de Circe, de Sirenibus, de Scylla et Charybdi: in quibus omnibus, quam esset praesenti animo et vario bonoque consilio declaravit, ut omnibus deinceps saeculis incomparabile exemplum patientiae et prudentiae reliquerit. Theramenes vero etiam, ut vafer et versipellis, et in comoedia, et in vulgus exagitatus, et cothurnus eo nomine dictus fuit, quod cum de triginta tyrannis esset, se tamen postea ad populum converteret. In eum in Ranis acerbe invehitur Aristophanes. Sapientis est, in quit, et eius, qui multa passim maria nauigavit, se ipsum potius ad parietem feliciorem convertere, quam stare, ut pictam imaginem eadem specie: verum se flectere ad mollius, dextri viri est, et praediti ingenio Theramenis. Ita loquitur, ac si Theramenes verio ingenio prorsus fuerit, et subinde animum mutarit, et se pro re nata semper applicaverit felicioribus. In eadem comoedia de eodem inquit: Theramenes, inquit, sapiens vir est, et plurimum pollet in omnibus: qui ut in calamitates incidat, et prope astet, mira se arte ex iis facile expedit. Nec tamen vir malus fuit Theramenes, ut historia docet: qui triginta tyrannis, cum cives suos crudeliter trucidarent, in quorum bona involarent, fortiter restiterit, etiam cum vitae periculo: denique a nefario Critia accusatus, hausta cicuta fortiter quoque vitam finierit, cum facto et verbo memorabili: Hoc propino pulchro Critiae. Fuit in utroque prudentia, qua se in patriam, suos, quam diu ipsi auscultatunt, servavit Ulysles: Theramenes non potuit, non quod ipse minus videret, quid faceret: sed tanti erant fluctus in rep. Atheniensium, ut boni obruerentur iniuriis improborum, etsi improbi tandem et tyranni ipsi quodqu scelerum et crudelitatis graves poenas dederunt. Qui vero ita se accommodant aliis, ut quaevis ferant et faciant; in iis, si quid tamen sit ingenii, non existimetur prudentia, sed versutia, quae sine virtute utilitatem spectat. Omnibus sunt comes et blandi, amici nemini: saepe hostes capitales, quibus fidem sacramento obstrinxerint: cui omnia pollicentur, ei praestant minimum, nisi forte sibi magis commodent: boni apparent foris, nec tamen quid quam iis intus est nequius. Quod genus homines, ut ut videantur et habeantur a plurimis, minime sunt politici: nec vero illi, non reprehendendi, ut de quibus paullo ante diximus. Boni enim viri, qui sibi cavent, et suis rebus consulunt, etiam laudem propterea suam merentur, privatae videlicet prudentiae. Qui vero etiam publica negotia in manibus habent, et cum sua tum aliorum, tum publica astute tractant, quando nec officium boni viri faciunt, nec publicum bonum pro fine solo sive summo habent, etsi vulgo nominantur politici, et hoc nomine gaudent maxime, tamen eos ipsos esse, nec erum est, nec perverso ipsorum vitae instituto consentaneum. Politicus enim vir bonus est, et prudens, et civitatis res gerit, in hoc totus, ut bene mereatur de patria et de civibus, privati quoque emolumenti in publici boni procuratione negligens: immo, qui salutem publicam vita cariorem non habeat, ad dignitatem et nomen politici frustra adspiret.