Latin
1.7.1 to 1.7.3
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.7.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
TEmpus est, ut postquam ostendimus, quibus hoc illustre politici nomen aut prorsus non debeatur, aut minus proprie tribuatur, ad hunc civitatis principem, cuius aliquam delineationem initio promisimus, ali quando propius accedamus, petito ex iis principio, quae praemisimus: quod sane nobis percommodum accidit. Necenim ullus est in illis, quos diximus, vel a plaerisque vel ab aliquibus appellari et haberi politicos, quin habeat nonnihil politici. Ad ea igitur ubi respexerimus, alia subiciemus graviora, quibus tantum virum perfici existimemus, ut praeter nomen res etiam appareat, et solida illius forma enitescat. Primum enim nec insulsus ipse, nec agrestis, nec morosus esse velit, nec debeat, nec pertinax, contentiosus, aut ullo modo asper: sed disertus, commodis moribus, politus undique, humanitate praeditus, officii plenus. Qui eiusmodi futurus sit, an non eum statim ab initio ad humanitatem, et ad vitae consuetudinem diligenter informari oporteat? Animadvertet idem quoque, quae in vita hominum perperam gerantur, sine curiositate tamen, sed ut in sua civitate corrigat, si qua posit, aut dispiciat quae cuique malo medicina recte fiat, qua deinceps utatur, si opus sit, et possit. nec vel in homines contumeliose, vel in tempore cum querela invehetur: quorum hoc muliebris animi, illud malitiosi est. Hinc quoque licet existimare, cum tanto iudicio mature praeditum ex re sit, nec in perpetua solitudine educari oportere regum filios, nec ceteros accessuros ad rem publicam. Porro, quod cum iis congruit, quae primo attigimus, altercari nolit, nec nisi vel maxime opus sit, vel omnino videatur ex usu, adversabitur aliis, sed cum oratione tum reipsa cedet: si maioribus, laudis nihil merebitur: parum, si paribus: sed eam maiorem paeneque solidam, si minoribus. Qui sic se gerat adversus omnes, eum magnifacient universi, nonnulli reverebuntur. Diximus iam, non esse minimam partem privatae prudentiae, accommodare se recte et civium et hospitum moribus: quem locum fusius tractari oportere censeam, nisi verear, ne ab instituto longius abeam. A privatis enim rebus haec ratio quoque ad publicas transit. Princeps enim reip. nihil quidem contra dignitatem faciet statuetve, vel suam, vel patriae, sed idem saluti publicae, neque non suae, quoad per illam liceat, consulet. Sunt aurem, quae, si urgeas, non tesolum, sed patriam quoque in summum discrimen conicias, unde emergi postea non possit. Interdum igitur si plenam salutem tueri non valeas, exitium et seruitutem (haec enim alterum, et forte interitu ipso gravius exitium est, si ipsam audias sapientiam) avertisse, nec imprudentis, nec ignavi gubernatoris existimabimus.