# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.7.4-6

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 1.7.4 to 1.7.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.7.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.7.4

Etenim et gubernator, qui navem, quam regere summa tranquillitate parui negotii fuerit, tempestuoso mari e mediis fluctibus, salvam cum salvis omnibus in portum, quem petebant, deduxerit, omnes officii sui partes egregie summaque cum laude expleverit: nec minus tamen etiam, qui suam rebus adversis omnibus vel semifractam salvis navigantibus, etiam in mare proiectis mercibus, e rebus desperatis in quam cumque stationem, ubi se vitam servasse intelligant, appulerit. De hoc genere prudentiae civilis sic scripsit Tullius ad Lentulum. Numquam, inquit, praestantibus in rep. gubernanda viris laudata est in una sententia perpetua permansio: sed ut in navigando tempestati obsequi artis est, etiamsi portum tenere non queas: cum vero id possis, mutata velificatione, affequi, stultum est, eum tenere cum periculo cursum, quem ceperis, potius, quam, eo commutato, quo velis, tamen pervenire: sic, cum omnibus nobis in administranda rep. propositum esse debeat, id quod a me saepissime dictum est, cum dignitate otium; non idem semper dicere, sed idem semper spectare debemus. Nec qui ita se in reip. periculis gerit, in crimen inconstantiae incurrit, ut rectum incedere non neges, qui in lubrico inclinet in latus dextrum, ne in sinistrum corruat. Quid enim constantius, quam salutem civitatis sartam tectam tueri, quoad per fluctus liceat, aut, si illud fata non sinant, a patria imminens exitium, magno animo, consilii opibus, avertere? Redeo ad id, quod non abs re iterandum puto saepius: qui in hoc genere mediocris, nec prorsus esle nullus velit, oportere eum ingenio multis mortalibus praestare: diligenter institui et assidue exerceri in omni genere liberalis doctrinae: nec statim trahi aut deduci ad negotia, quae spectare nihilominus et cognoscere potest ab adolescentia. Primo enim aetatis vere prudentia non maturescit: quae multis quidem rebus comparatur, sed non nisi usu corroboratur: at hicnon est, nisi ab annis: quos adolescens pauciores numeret, quam vixerit. Quae est enim vita hominis in infantia, qui puer vix incipiat vivere? Series nostra monet, ut de oratione iterum dicamus. Ut autem elinguem sapientem facile contemnamus, qui cum ceteris mortalibus de suis bonis nihil communicaturus videatur, sic gubernatorem civitatis infantem esse, aut dicendo parum valere non oporteat, cui quottidie, sive in contione, sive inter paucos, de maximis rebus verba facienda sint. Quod si ille non semper fundat exuberans illud orationis flumen, ut Ulysses Homericus; certe animi sui sententiam diserte paucis exponere, necesse habet.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
