# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.7.7-9

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 1.7.7 to 1.7.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.7.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.7.7

Nec vero possit in universum carere hoc cum omnis societatis humanae, tum huius eximiae et perfectae, quae civitas appellatur, instrumento: quod cum de omni civitate verum est, tum de populari statu maxime. Subito enim absque oratore concidat. Populus enim, cum quid in quaque re verum, quid rectum iustumue, quid utile sit, quid fieri possit, quid non possit, in plaerisque, neque per se, neque etiam monitus facile videat: docendus quottidie de multis est: cumque idem difficulter dimoveatur a falsis visis, quasique quibusdam vigilantium somniis, non solum oratione luculenta et suavi, sed gravi quoaque et acri constringendus, ut salvus sit, vel de quibus agitur negotiis, ea salva sint Itaque huius primae summaeque disciplinae cultorem in campis eloquentiae diu tenendum, multumque exercendum esse, recte, opinor, monuimus. Nec eidem iuris inscitiam affingimus, sed non vulgarem scientiam tribuimus: immo necessitatem cognoscendarum legum imponimus: etsi in iis aliter alioque fine versatur iurisconsultus. Hic fori terminis proprie circumscribitur: ille de summa rep. et omnibus eius partibus agit: in quo munere cavebit, ne consilii auctor sit, quod offendat in leges patriae, cum hoc pacto non leviter laedatur ipsa: neque contra legem primam verbum faciet, quam nos naturae nominamus, per omnem aethera et immensam lucem, expansam ait Empedocles, Haec autem ipsa lex, sive hae leges naturae, (namque et sic recte loquemur, cum numero multae sint, nec minus tamen unius appellatione indicentur) non plebem solum, aut populum, sed etiam, si quis plurium regnorum et orbis terrae plurium partium princeps atque dominus sit, obligant. Sanxit enim omnes universi conditor, et tulit omnibus, quas impune nemo mortalium violaverit. Noverit idem, quarum intrpretatio desideretur: nec non quae, quibus de causis, quibus modis, quo tempore abrogari possint. Cum autem leges orator discat, an non magis earum cognitione politico opus esse, dixerimus? Nisi enim didicerit et meminerit, aut saepe in dando consilio alucinabitur, aut inter deliberandum sub sistet, et sententiam aliorum potius audiet, quam exponet suam. Igitur quicumque politices cultor, suae civitatis ius nullo modo negliget, ne quid unquam adversus statum patriae consulat, quod imprudentiae sit et imperitiae. Imperitus enim sit, qui scientiam faciat. Vergit enim hoc ad praesentis status labefactationem, et levi momento turbet salutem publicam.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
