Latin
1.8.4 to 1.8.6
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.8.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Graviores autem sunt opiniones, quae illa partim generant, partim educant. Ex perversis enim opinionibus proveniunt perversa et perplexa consilia, facta item improba et nefaria. Sunt autem illae de rebus, quae sensus primum movent, a sensibus in animum praecipitant: de forma, de viribus, de voluptate, de divitiis, de genere, de potentia, de otio, de bello, de vindicta, de victoria, de vita, de morte, deque eiusmodi aliis omnibus. Videre autem veras sententias et falsas opiniones, nosse item, quam illae pulchrae sint et amabiles, hae quam foedae et detestabiles, denique illas amplecti, has aversari toto animo, non parvum esse operae pretium existimabimus. Nec enim satis est, falsas opiniones a veris sententiis discernere, nec illas leviter improbare, has utcumque probare, satis est: unicuilibet bono viro, ac prae cipue huic principi civitatis, hoc persuasissimum esse opontet, ut sapientiae decretis, quae sola sunt verae illae sententiae, in omni deliberatione et actione constanter assentiatur: sed speciosis vulgi praeceptis, quae omnes sunt illae falsae opiniones, loci nihil relinquat: nec plurium, quamvis illustrium virorum de populi censura, exemplis moveatur: immo his beatitudinem, ita vulgo habitam, non invideat, illa malo auctore suscepta, ex non bono principio orta, nec ad optimum finem tendentia, et detestetur ipse in perpetuum, et detestabilia faciat, quos ipse caros habeat, omnibus. Hoc pacto heroieam indolem ad accipienda maximarum virtutum semina subigi, necessarium arbitror: nisi quis amplius iudicet, illo modo ipsam sationem fieri: quod videtur etiam. Hac namque ratione sive disciplina educatus et eruditus, nec dedet se voluptatibus corporis, quae omnem seriam cogitationem, omnes honestas actiones excludunt ab animo: nec animum facile abiciet, quo quae homni obveniunt, veluti clypeo, accipienda sunt: nec quidquam agendum suscipiet temere, qui se ad rectam rationem componere semper studeat: nemini denique iniuriam faciet, qui nihil inaequabile velit, neque quidquam concupiscat, quin expetere liceat, et adipisci possit, ut liceat. Sic generatur, et perficitur, et conferuatur omnis virtus, qua praeditum esse quemque decet, et praestare in civitate politicum volumus. Sit temperans, ut libertatis auctor aliis, ipse a seruitute, tum irae, tum libidinis, tum quorumque affectuum liber, imperet. Sit forcis in perpetien dis adversis, in adeundis superandisque laboribus, in propulsandis hostibus et a se et a cervicibus suorum. Sit iustus, ut iniuriam, nec cuiquam ipse faciat, nec ulli ab aliis fieri sinat: ac contra, dies noctesque relictis omnibus cogitet. quomodo bene de patria et de civibus mereatur. Sed eidem prudentia praesto sit, dux et magistra omnium rectarum actionum et consiliorum salutarium. Hic oculus est, qui ad scopum recte collineat: