# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.8.7-9

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 1.8.7 to 1.8.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.8.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.8.7

hoc gubernaculum civilis navis. Verum nec brevis est doctrina de prudentia, nec cuivis obvia, ut ne que de ceteris virtutibus: quae explicantur omnes suo loco. Hic primo agimus, ut doceamus, quod lectori persuasum esse volumus, politicum esse oportere virum bonum et prudentem: nec tamen cum ita loquor, prudentiama virtute separo: quin sententiae quorundam veterum facile subscripserim, qui cunctas cohaerere inter se nexu inseparabili contendebant: nec fieri posse, ut una posita non positae sint et ceterae. Id alii subtilioribus argumentis confirment: statim autem, verum esse, apparet, sive iustitiam consideremus, sive prudentiam. Nam prudentia cum moderetur omnibus, omnes inter se continet: et iustitia, quae omnium officia erga omnes spectat, earum a se missam nullam fecerit. Neque vero non etiam vir bonus prudentia praeditus censetur ea, quae omnes officii partes dirigit: etiamsi eam consilii copiam non habeat, qua principium reip. abundare par est. In hoc enim nihil mediocre, sed omnia eximia esse oporetet: eximie sit prudens, tum in privatis, tum publicis negotiis: necid in uno solum, sed in omni genere eorum, quae iusta, iniustaque sunt, quae prosunt, quae nocent: sit in universum eximie vir bonus, nec de officio solum sollicitus, sed anxius: omni contentione, de civibus, de bonis potissimum, de universa patria, bene mereatur, hoc si alicubi neglectum suspicetur, (quis enim mortalium videt omnia? quis praestat omnia?) ita animo doleat, ut nulla de re alia: ex labore, quem subit, et periculo, quod adit, laetitiam primam capiat, studio bene merendi postponat omnia, voluptatem, divitias, honores: denique vitam vilem habeat prae salute publica. In vitiis facile apparet, tum corporis, tum animi, alia esse minora, quae dissimulari possint, alia graviora, quae detestentur omnes. Ita gradus ponamus in virtutibus: est forte vir probus aliquis, qui honeste vitam instituat, facto verbove laedat neminem: in alio viro bono est omnis virtus illustrior, aut una earum prae ceteris elucet: qui si revera se gerit politicum, superat omnes alios, virtute cumulatus, consilii dives, inflammatus officio et meritis, ut diximus: at que itafere politici prima lineamenta duximus.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
