Latin
IOAN. CASELII …., CAP. IX. Quomodo Persaeolim reges suos in studiis Politicis educarint, ex
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.9.2
Unproofread scanNot analysed yet
Temperantissimus docebat, nec cuiusquam affectuum, nec ullius voluptatum imperio subici. Sic enim qui revera liber esset, nec ullis voluptatibus seruiret, suos quoque populos iugo seruitutis non premeret. Maxime enim libertatem aliis invident, qui durissimam seruitutem serviunt. Fortissimus, alumni pectus adversus pericula et quaecumque mala muniebat. Qui enim trepidaret, et iam mancipium foret, nec minus se, quam suos in seruitutem hostibus dederet. Hoc igitur Persis propositum fuit in regia disciplina, quod et rectum esse, et fieri posse, iudicarent: etsi ad regiae virtutis fastigium ex omnibus vix unus et alter adscenderit.