Latin
2.1.1 to 2.1.3
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.1.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
SPem tibi plenioris epistolae, et quidem de meis verbis fecerat, quam ipse ferret, Christianus Bellinus, frater tuus. Nec vero ille recta ad vos profectus fuit: et mihi ab eo tempore alia ex aliis obiecta fuerunt, ut fasciculum Lipsiam non miserim, ut inter nos convenerat, quo cum nec ipse tum veniret, a me minus erratum iudico. Praecipue autem cum quaedam de nobilitate, ab hoc saeculo, et nostris moribus non aliena, meditatus fuissem, mensem et amplius contrivi in lucubratiuncula, cum interea tamen aliae atque aliae curae me interpellarent, modo valetudinis, modo rei familiaris, modo controversiae, in quam aliena aetate detrusus sum, donec pensum illud absolvi, partim quemadmodum faciendum mihi visum fuit, partim ut potui. Nec enim habui in animo perfectum aliquod opus, sed eiusmodi, quo de re pervulgata, nec aequis tamen omnium iudiciis expensa, lectoris a veritate non aberrantis, iudicium informarem: in quo non mirabor, si plusculum desiderabunt doctiores, cum nec satis ipse mihi faciam. Vides morae meae causas: quin iam omnem illam removeo, ne inter eos referar, qui, ugi creditores inani spe diu deluserint, tandem infelices bonis cedere necesse habent. Neque tamen admodum solvendo sum: verum quia in promittendo facilis fui, in praestando non esse nullus debeo. Quod si minus praestitero, quam velis aut debeam, facilius mihi ignosces, quod iacturae nihil feceris. Quibus enim ipse abundas, quid ea ab alio admodum exspectes? Nam et eadem didicisti a puero, et in iis quae ad vitam pertinent, et quidem in gravissimis negotiis cum laude versatus es, et, si quorum egere te intelligas, ex iis fontibus, ex quibus non hauserimus, tuapte opera haurire cum voluptate possis. Habuisti enim, et habere te quottidie in manibus audio, tum recentiorum monumenta, qui aliquid de institutione et officio principis et de universa republica scripserunt, tum sacras litteras, tum poetarum principem, qui omnibus saeculis magister virtutum et informator heroum habitus fuit, tum divinum Platonem, disertissimum Isocratem, acutissimum Aristotelem, mellitissimum Xenophontem, redundantem consilio Senecam, sapientissimum Themistium, philosophum vita et imperio Antoninum, gravissimum Plutarchum, aurei oris Dionem et horum similes, tum historiam universi orbis omnium saeculorum, denique matrem sapientiae, quae divinae mentis decreta in iis omnibus sui studiosis recludit. Ea cuncta cum tibi in promptu sint, necessarium super hac re scribendi argumentum nullum mihi relictum iudico, nisi vel Ducem tuum mihi ad te praedicare libeat, qui de filii educatione curam ita prudenter susceperit, aut tibi gratuler, cui haec provincia delata sit, aut Principi, cuius educatio a tuo potissimum nutu pendeat, aut isti populo, qui aliquando istis bonis, quae nunc vestro studio publicae potissimum utilitati comparantur, aliquando perfruetur.