# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.1.10-11

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 2.1.10 to 2.1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.1.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.1.10

Hoc igitur tuum quidem decus est, sed aliorum commodum: etsi natura efficit, ut qui talia designet, fortunae quoque bona maximam partem in manu habeat, aut iis potiri, quum velit, et quoad velit possit: volet autem quousque ex dignitate sua erit et cum mortalium nullius incommodo. Nec enim aliud permittunt decreta sapientiae quibus se obstrinxit virtus. Sed cum, quae eius generis sunt, me missurum dixerim, de uno tuo commodo non possum non tibi quoque gratulari, ex quo te plurimum solidae voluptatis capere non debitem. In ista enim conversione rerum, quid tibi evenerit optatius hoc ad quas velis litteras reditu, et summa occasione te demergendi profundius in ipsa studia sapientiae? E medio enim cursu iuvenis admodum ex academiis et peregrinationibus in aulam abreptus, et actus per negotiorum multitudinem et perpetuos regiarum strepitus, ad lectiones respicere et ad disputationes redire numquam potueris, aut non quoties et quemadmodum desideraveris. Etsi enim a neutro studio in universum cessat, qui negotia gerit, quod et ad multa respicere et em multis quaerere quottidie necesse habet: tamen per occupationes neque lectioni, quantum velit temporis, neque meditationi, impendere potest, nedum omnes ingenii nervos illo intendere. Laetari video viros politicos, si pauculas horas, interdum unum diem surripiant, quo se vel oblectent, quod iis tales deliciae cumprimis sapiunt, quarum usum in vita praecipuum experiuntur, vel confirment, quod et ex praeceptis et similibus multa rectius diiudicent et eruant, quod in tanta multitudine et varietate rerum aliis atque aliis consiliis et subinde novis sibi opus esse intelligant. Te vero, quod cum desiderio ad musas revertaris, qua diligentia in omni genere optimarum disciplinarum iam verseris, videre mihi videor, ut dies noctesque sis in studiis sapientiae, ac prae illis ceterarum rerum omnium, quae imperitae multitudinis oculos et animos felicium perstringunt, adeoque tuimet ipsius obliviscaris, quamquam de se maxime cogitat, qui quod potissimum est, sibi curae habet, idqueve perficit, et animum sive se ipsum, quoad homo potest, beat.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
