# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.1.12-14

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 2.1.12 to 2.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.1.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.1.12

Cum enim partes istius muneris explevisti, immo dum hoc ipsum agis; simul urges, quod dixi maxime. Nam haec optime convenire mihi videntur. Quando enim istud agis, hoc simul praestas, qua gratia cetera cognoscis: et una parte studio doctrinae occupatus, primum omnium illo respicis, ubi primus tibi eius et praesentissimus usus sit. Idem vero cogitas, ut aliquando ad negotia reversus, non paullo instructior, non solum illa cum laude feliciter, ut ante abs te factum fuit, expedias, sed salutem communi patriae, ubi maxime opus est, feras. Si enim nemo futuras tempestates praevideat, quae obversantur hodie etiam non imperitissimorum hominum oculis; ea certe est rerum humanarum conditio, ut summa etiam felicitate, nec ullo publico metu, ad omnem fortunam parare nos et munire debeamus. Hinc illud decantatum ab omnibus: summa pace meditanda et invenienda, quibus bello aut quovis metu opus sit. Quod si enim tuti simus, et in perpetuum futuri videamur ab omni externa hostium iniuria, quis ab intestini mali metu ullum imperium aut remp. liberet? Recte igitur, qui ab adolescentia sibi primum perne cessarias litteras, nonnullam virtutem, aliquid consilii et disertam orationem comparant: recte adultiores, qui non solum haec retinent et usurpant, sed confirmant absolvuntque singula, quousque cuilibet liceat assequi per ingenium, et multis sive cunctis partibus ita augent, ut si qua desiderentur, in ipsis tamen nec voluntas desideretur, nec studium: rectissime senes, qui in acie civili stationem non deserunt, et negotia prima gerunt et difficillima, etiamsi plurima et faciliora concedunt validioribus. Etenim et ratione et rebus longa aetate probe eruditi et abunde instructi, vel consiliis praesto sunt patriae, ut vel inter arma Nestor, vel praeceptis salutaribus, ut senio iam confectus et civium suorum vicem dolens, Solon. Non autem ego te recenseo in paucis, qui quasi civili consuetudine renuntiata, vitae contemplatrici, hoc est investigationi rerum et causarum se totos deuoverunt: sed in alteris, qui cum hoc ipsum haudquaquam negligunt, sed vitae et cultui privatim et publicc principeloco serviunt. Sic enim natus es, sic educatus, ita aetatis florem egisti, ut abesse nec velis â rep., neque forte possis: quod in quibus plurimi fuimus ab adolescentia, ea ne velimus quidem relinquere, et vel renitentes in eadem relabamur: nec debeas te subducere utilitati publicae. Namque et ordo equester destinatus est reip., et patriae tui te magis, quam tibi educarunt, et non imparatus in vitae theatro apparuisti iuvenis, et omnia conquiris, quae in id genus strenuo athletha requiruntur. Non igitur neque a dignitate tua discedes, neque frustra longi temporis labores posueris, ut de sumptu nihil dicam, cum in hoc genere pecuniae iactura in minimis ponenda videatur, nec dabis locum tali loco indignis, quem tueri nec velint nec cogitent.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
