# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.1.4-6

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 2.1.4 to 2.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.1.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.1.4

Sed potissimum de Duce loquar, cuius in virtutibus primis hanc ponendam censeo, quae nec ipsa tamen una est. Etenim eodem studio et de praestantia filiii cogitat, et felicitatem suae proinciae sancit, et stabilit, simul optimi patris et optimi principis officium faciens. Cum autem liberis parentes secundum Deum et vitam donent, et alimenta proaebeant, cumque his patrimonium qui fortunatiores; nihil tamen tertio beneficio reperiemus maius et nobilius, quae est recta ad vitam educatio, in pietate consistens et virtute, et si quae sunt praeterea dotes animi. Magnum enim putatur hunc aerem haurire, solem et caelum, quaeque in eo continentur, oculis intueri: quantilla tamen hac et quam caduca sunt omnia, destituta suis adminiculis? Aut enim occidunt repente, quasi orta numquam fuerint, aut contabescunt in mediis calamitatibus. Iam si cui praeter nutritionem commodam et necessariam obveniant cetera cuncta fortunae bona incredibili cum copia, quo ea plura, quo maiora erunt, cum non minus ad extremam calamitatem, quam ad summam felicitatem valeant, hoc ille magis tota vita periclitabitur, nisi mature ipsi subveniatur, hoc est ad vitae hominum cultum educetur. Sane vero plaerisque parentibus hac de re non nulla opinio quasi quoddam somnium in mente oberrat, et adeo incerta, ut pauci id ipsum cogitare videantur etiam cum cogitant: sed pauci admodum hoc negotium recte intelligunt, paucissimi hoc potissimo parentum officio dextre perfunguntur, nec nisi, qui vel ipsi a pueris recte educati fuerunt, vel quantopere in se educandis aberratum sit, aliquando animadverterunt: atque haud scio, utri in educatione liberorum diligentiores et acriores futuri sint, de quo quis in otio rectius dispiciat. Priscos heroas huic studio maxime semper incubuisse, non solum ex poetis, sed ex varia quoque historia accepimus: et inter ipsos exstiterunt, qui hoc profiterentur, et egregie praestiterint: nec ignotum est super hac re celebratum studium, fides et industria chironis in monte Pelio: de quo ad tescribere pluribus non attinet, nec alioquin opus esse censeam, quod ab eo tempore non solum principes Graeciae, sed fortunatissimi quique deinceps in regionibus non barbaris, et cumprimis reges, filios ad humanitatem et imperium educaverunt. Nec vero aut maiorum saeculo aut nostro hanc eximiam laudem derogabimus: quin hodie Christiani orbis principes de filiorum educatione maiore cura agunt, quam unquam ab hominum memoria factum fuisse existimem: nec etiam vulgarem in modum instituiter, sed ut plurimum simul in litteris et liberalibus disciplinis, quae eaedem sunt regiae, aut certe hae illas consequuntur.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
