Latin
2.1.7 to 2.1.9
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.1.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
Utinam qui divinum illud spatium aliquando ingrediuntur, in eo tamdiu perseverent, donec cursus sui rationem intelligant, et metam ante oculos videant! Quod autem Dux vester cum ceteris prin cipibus de filii educatione idem consilium capit, regium profecto factum: nec minimam ille laudem meretur, qui quam omnes et ipse assequitur; maiorem etiam ceteris, qui et negotii cuiusque rectam rationem tenet, et in rebus utitur praestantissimo quoque et integerrimo, in quorum neutro istic aberrari animadvertimus. De te ad te loquar parcius, nec ullo modo incurram in pudorem tuum: qui nisi et moribus optimis, et doctrina eximia, et tanto usu rerum esses praeditus, non te procul investigatum, accersivisset de filii suorumqueve populorum salute diligenter cogitans princeps. Optimam autem educationis formam partim designabit ipse pater, cum et ipse isto imperio res dignas gerat et summa cum laude praesit reip, partim utatur doctissimorum peritissimorumque hominum consilio, quos in academia et in aula multos habere perhibetur. Neque tamen quicquam omnium te fugit, quae ad istud officium per quam in honoratissimis primarium pertinent, dumque eo sedulo fungeris, in singulis animadvertes, et quodque administrabis, ad quem modum omnium facto opus erit: ipsa etiam cura Phoenice non inferior eris, prudentia et dexteritate multo superior. Quo nomine, tempus erit, quando aliquis pluribus gratulabitur disciplinae tuae alumno, et ipse modo faciam, si velim esse longior, cum nobis familiares indolem Principis tui heroicam mirifice praedicent. Tibi autem gratulabor, nec longa oratione, nec de iis, quae vulgus admiratur et in primis numerat et prae cunctis in ore habet. Neque temen non fateor, magna quodam modo haec esse, gratiam Principis, utilitates privatas, honorem primarium, splendorem vitae, et quae sunt horum similia: quae ut vulgus amplificat, mihi sane extenuare facile sit, quae tamen relinquo: certo etiam scio, te, quaecumque eiusmodi sunt, non ponere nisi in caducis, quae si non e manibus dimittas ob vitae cultum necessarium, tamen nequaquam iis quae extra te sunt, neque a te proficiscuntur, nitendum viro sapienti censeas. Eo igitur nomine tibi gratulor, quod cum ad publicam utilitatem, ex quo in arenam ex umbra negotiorum prodieras, te totum pridem contuleris, iam nactus es summam commoditatem non solum de isto Principe, sed de quamplurimis in futurum quoque bene merendi: hoc enim est, quo maxime nos homines esse aut virtute praeditos ostendimus. Ab hac enim nisi fructus redundet in alios, non res ipsa, sed quasi quaedam umbra sive potius simulatio fuisse videatur, nec multum absit a ioculatorum artificiis, qui oculis nostris species quasdam mirificas obiciunt, cum rerum prorsus nihil videas.