Latin
2.10.1 to 2.10.3
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.10.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
SEd ad pompas sive caerimonias redeo, quas ego deberi regum filiis ita non nego, ut idem ante tempus persolvi non oportere censeam, prorsus ut puellulae amator non conveniat, cui etiam iusta aetate procus honestus optandus et sponsus idoneus inveniendus sit: nam tenellae et pudicae virginis aures amore et amoris bonis, quae falso putantur, personare non debent, ne animus talibus imbutus, eo praecipitet, quo impurus amator velit. Quae similitudo si cui dura multumqueve dissimilis videatur, is cogitet velim, mulierem sibi et paucis perire, principem et sibi et populis et populos cum ipso una. Certe enim praemature maiestatem discit et cum periculo, eamque nihilo magis manu tenet, quam ore offtam carnis canis in notissima fabula. Signa enim illa maiestatis sunt, si quidem haec praesto est, alioquin signorum potius umbra, quam maiestatis. Utinam non sint illa spectrorum similia, quae noctu iter ingressos abducunt in avia, et nisi fraude animadversa viator vel pedem referat, velsubsistat, aut de rupe ipsum aut in aquas praecipitem dent: certe enim absque certa disciplina, sive ea petatur ex litteris, sive ponatur in sola adsuefactione, merae tenebrae sunt unicuique mortalium. Disciplina est fere sola vel potissima, quae homines a brutis, barbaros a cultis gentibus, homines ab hominibus, iterum ab hominibus reges, atque iterum reges a regibus discernit. Disciplina vitae aurora est, philosophia sol; a quo autem et aurora et sol, ab eodem sunt et educatio et eius magistra, ne quis illud mihi sublegat sycophanta et malitiose in vulgus et ad imperitos calumnietur: sic enim iam didicimus loqui, ut tali quasi flabello ligurrientes et omnia defoedantes muscas ab hac ambrosia sapientiae abigamus. Ceterum quas nomine caerimoniarum complectimur, eae non solum temporis et cogitationum, quae impendendae erant cultui regii animi nimium auferunt, sed furtim a disciplina proba in contrarium abducunt: qui enim puer illis tenetur et illa magni facit, is quae alterius generis sunt facile contemnit, aut negligit, aut obliviscitur. Animus enim dum occupatur illis quae in oculos incurrunt, quae in aures suaviter influunt, quae ceteros sensus deliniunt, altera quae propria mentis sunt, non admittit, nec eius sese radiis illustrari patitur, denique si quid, non nisi somnia veri cernit, quae vel subito, vel aliquanto post, ut fumus, in auras dissipentur. Qui enim fieri potest, ut qui audiat, veritati, fidei, officio, virtuti, saluti publicae esse postponenda omnia, et simul videat, omnibus momentis omnia splendide geri, grata dici, non potius in haec animum defigat, quam in illa: