Latin
2.12.3 to 2.12.5
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.12.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
norat, homine nihil esse calamitosius omnium quaecumque in terra spirant et repunt, ut poeta loquitur, ex quo ea, optimo interprete, didicerat. Hic tamen elarus rebus secundis, depravatus Persicis adorationibus, non solum divinis honoribus coli, exemplo plurium stultorum regum, sed etiam se Deum ab omnibus haberi voluit, sequeve Deum esse vigilans forte somniavit Ea cum esset extrema impietas, tum maior vesania excogitari nulla potuit. Qui quod mortalium nemini contigit, continget nemini, omnes terrarum tractus, quotquot sol radiis illustrat, teneat, et nutu suo non aliquot saeculis, sed magno illo anno, celebrato a sapientibus, administret, Deum se profiteri ausit; hunc ipse Alexander furere olim dixerit; atque ille, qui unum pedem non teneret, cuius se non centum annos perpetuum, sed unum diem certum possessorem speraret, furorem insanivit longe maximum: atque hoc malum multo gravius fuit illa ardentissima febri qua periit. Nempe obiecta maiestatis tartarea species omnem ei mentem ademerat, ad quam inanitatem nec animmum, nec oculos adicere sapientem regem decet; non oculos, inquam, ne animus inescetur, et dementatus, denique sui oblitus, et pereat ipse, et exitio sit totis gentibus. Tale quiddam fieri in amoribus perditis videmus, quos nobis comici ostendunt: an non ille Phaedria, vivus vidensque, inquit, pereo? Verum hoc negotium privatum et puerile est prae illo, quo plaerumque gubernator cum universa classe in mare calamitatum demergitur. Nec malus sed magnanimus Pyrrhuserat: nec, credo, nulla disciplina, nullis litteris excultus fuerit, a quibus ipsum nequaquam abhorruisse argumento est, quod philosophi consuetudine etiam in castris uteretur, neque numquam disserentem audiret. Verum ille, non tam imperandi cupiditate, quod mihi de eo rege, cuius animi integritas praedicatur, existimare liceat, quam victoriae dulcedine vincendique cupiditate incensus, vera quidem et ex ipsa ratione nata audivit ex illo suo Cinea, ei tamen, quam quam quod diceret contra, quodque inveniret, non habebat, assentiri noluit, nec potuisse sane existimem: tantum enim valuit non solum perpetua belligerandi consuetudo, sed multo magis ille splendor, qui a perpetua victoria triumphisque Pyrrhi animum perstrinxerat, ac forte praeterea illae falsae sive adulantium, sive rem non satis intelligentium laudationes. Sed qui velit, exempla ex omni historia et quottidiana vita petat licet. Cum igitur nec emale educati, et in maximis semper laboribus summisque periculis versati, ubi nec voluptatibus, nec luxui esset locus, eo prolapsi sint, ut et misere perirent ipsi, et urbes populosque secum in exitium raperent, quanto accuratius cavendum est filiis regum, ne iis duabus pestibus, luxu et pompa, statim initio tenera aetate depraventur; sed haec, quantum fieri potest, nec oculis videant, et ignorent, ut in animis incorruptis et modestis et sobriis semina virtutis et beneficentiae iaci recte possint, e quibus amplissima seges saluti mortalium mature proveniat.